Buch 
Ordo administrandi sacramenta Baptismi, Poenitentiae, sacro-sanctae Eucharistiae et extremae unctionis, celebrandique matrimonium, et exequias
Seite
100
JPEG-Download
 

Pauperes vero, quibus mortuis nihil, aut ita parum fuperesl, utpropriis impensis humari non possint, gratis omnino sepeliantur; acdebita lumina suis impensis, si opus fuerit, adhibeant Sacerdotes, adquos defuncti cura pertinet, vel aliqua pia Confraternitas, si fuerit,juxta loci consuetudinem.

Ubi viget antiqua consuetudo sepeliendi mortuos in coemeteriis,retineatur, & ubi fieri potest, restituatur: at vero, cui locus sepulturaedabitur in Ecclesia, humi tantum detur. Cadavera autem prope altarianon sepeliantur.

Sepulchra Sacerdotum, & Clericorum cujuscumque ordinis, ubifieri potest, a sepulchris laicorum separata sint, ac decentiori loco sita;atque ita, ubi commodum fuerit, ut alia pro Sacerdotibus, alia proinferioris ordinis Ecclesiae ministris parata sint.

Sacerdos, aut cujusvis ordinis Clericus defunctus, vestibus suis quo-tidianis communibus usque ad talarem vestem inclusive ; tum desupersacro vestitu sacerdotali, vel clericali, quem ordinis fui ratio deposcit,indui debet. Sacerdos quidem super talarem vestem, amictu, alba, cin-gulo, manipulo, stola & casula, seu planeta violacea sit indutus.

Diaconus vero induatur amictu, alba, cingulo, manipulo, stola su-per humerum sinistrum, qua: sub axilla dextra annectatur, & Dalma-tica violacea.

Subdiaconus autem amictu, alba, cingulo, manipulo, 8c tunicella.

Alii praeterea inferiorum ordinum Clerici, superpelliceo supra ve-stem talarem ornari debent singuli praedicti cum tonsura ac birretis suis.

Nullum porro cadaver perpetuae sepulturae traditum ex ulla cujuS-vis Ordinis Ecclesia asportari licear, nisi de licentia Ordinarii.

Laici cadaver, quolibet generis, aut dignitatis titulo praeditus illesuerit, Clerici ne deferant, sed laici.

Corpora defunctorum ad 5. vel 6. pedes profunde in coemeterio de-,ponantur, ut ea de terra extrahere nullatenus possint canes, aliaeque vo-races bestiae, & st in Ecclesia sepeliuntur, ponenda sunt pedibus versis% ad altare majus, vel si conduntur in Oratoriis, aut Capellis, ponanturcum pedibus versis ad illarum altaria, quod etiam pro litu, & loco fiatin coemeterio. Presbyteri vero habeant caput versus Altare.

Cte-