Zl8
Logic*, Lib.I. Cap. M. $. k.
mus praedicamentum substantia : fi accidens substantia: inhaerens,aut determinat substantiam eam extendendo, & est Quantitas: autqualificando, & est Qualitas: aut ad aliud pure referendo, & estRelatio: aut referendo ad aliud ut agens ad patiens & effectum,& habemus aäionem & pastionem :aut reserendo ad locum, & estUbi: aut referendo ad tempus, & est Quando : autsituando, &est, Situs, aut vestiendo, & est Habitus. Vide S. Thom. Me-tapb, leä. g. 8c 3. Pbyf. leä. f. Qui etiam notat ex praedicamen-to habitus in homine fieri praedicationes mere accidentales, v. g,homo galeatus , palliatus, &c. in brutis vero praedicationes elfesubstantiales, quia in illis vestes sunt partes corporis. AudiPlin. Prooemio l, 7. Hominem natura alienis velat opibus, caterisaniman-tibus varii tegumenta tribuit: testas, cortices, coria , Jpmas , villos, fetas,piles, plumam , pennas, fquammas, vellera. Truncos etiam arboresquecortice interdum gemino a frigoribus & calore tutata est : hominem tan-tum nudum & in nuda humo natali die statim abijcit ad vagitus & plo-ratus , nullumque tot animalium aliud ad lafhrymas , & has protinus ri-te principio , ut non fatis fit aflimare, parens melior homini , an tristiornoverca fuerit. Falleris Plini: parens homini natura , non no-verca fuit : nec hominem alienis, sed suis opibus velat; quid-quid enim aut pulchri in Mundo aut pretiosi est , homini serrvit j suo igitur patrimonio , non alieno vivit.
Deinde manus illi & ratio ante omnem vestitum sunt, &ideo non una tantum , sed omnium vestibus utitur , idque proarbitrio & necessitate : alijs cum calet , alijs cum riget, alijscum vigilat, alijs cum dormit, alijs cum ruri , alijs cum do-mi est , alijs in castris , alijs in aula : ponit, asiumltque, »t lu-det ; quando hoc reliquis animalibus datum ? Ergo naturamPlinius pro matre, non noverca haberet, si squammatum illuni,aut plumatum fecistet ? Sic Senator Romanus Sc Philosophussapuit ? b votum piscibus avibusque , non homine , non Phi-losopho dignum !
Comprehenduntur decem harc Praedicamenta duobus hi-sce versibus :
Arbor fex servos ardore refrigerat ustos,
Ruri cras stabo » nec tunicatus ero.
M*