Buch 
P. Gasparis Schotti ... mechanica hydraulico-pneumatica : qua praeterquam quod aquei elementi natura, proprietas, vis motrix, atque occultus cum aere conflictus, a primis fundamentis demonstratur; omnis quoque generis experimenta hydraulico-pneumatica recluduntur; et absoluta machinarum aqua et aere animandarum ratio ac methodus praescribitur : opus bipartium, cuius pars I. mechanicae hydraulico-pneumaticae theoriam continet. Pars II. eiusdem praxin exhibet, machinasque aquarias innumeras, uti & organa, aliaque instrumenta, in motum ac sonum concitat; nec non varia technasmata, quae motum perpetuum vi aquae spondent, exponit : accessit experimentum novum Magdeburgicum, quo vacuum alii stabilire, alii evertere conantur
JPEG-Download
 

IN FRONTEM Ll'BRIACROAMA EXEGETICUM.

FONS PULCHER SUFFICIT UNDAS.

Obmutesce Antiquitas*

Jam dudum exaruit lympha,

Quam propinavit Pincerna vatum

PEGASUS.

Riget instar pumicis, qui Parnastum irrigavit.*Qui infantium etiam linguas fecerat disertas,Dudum,pro pudor,est desertus.

Pone cristas Heliconis Nympha;

. HIPPOCRENE FUIT!

Unde,aut ubi fluxerit olim,quis sciat?Castalides ipsie nesciunt,

Ex quo toties potae cecinerunt.

Et quid mirum Helicona nusquam apparere,Si ipsa Graecia disparuit, & migravitIn Europam reliquam,-In qua non unas numeres Athenas,Quando paene innumera vides Athenaea,Suo quodque formosum Apolline,

Suo quodque irriguum fonte,

E quo bibunt lapientes Europaei,Etentheantur.

De