GNOMJE SEU SENTENTIiE. 293
Amicum ob iram deserere cave in malis.
Casus amicorum esse censeas tuos.
Sibi laborat ipsi , amico qui suo.
Est dulce amici res videre prosperas.
Et ignis aurum, tempus ita amicum probat.
Ne fidum amicum forte in adversa time.
Adversa cui sors, huic amici sunt procul.Invenit amicos hominibus pecunia.
Vel.· Argentum amicos cuilibet nanciscitur.Habebo amicos, ii habuero pecuniam.1’lerosque amicos mensa habet, non veritas.Habere amicum haud verba sed fidem decet.Conare amicis esse amicus non malus.
Fructus amici perferunt mali malos.
Delinquere in amicos nihil, laudabile.
Arcana amici ne per iram prodito.
Ludens me amicus ab inimico haud discrepat.Dic laudem amici potius ipse, quam tuam.Homo nullus est , qui non amicus sit sibi.
Haud ullus alii quam sibi est amicior.
Tibi te amanti nimis, amicus non erit.
Ne sis amicos inter arbiter duos.
DE LABORIOSIS.
Laborem amando vitae habebis commoda.Laboret is, beatam qui vitam cupit.
Labore pulchrae res egent quam maximo.
Labore quidvis sedulo expugnabile.
FINIS.