Perpauca habeo quae parvae huic Hesiodi car-minum editioni, quam librarii monitu repetitam emaiore Goettlingiana in lucem nunc protuli, prae-mittam, cum in iis acquiescendum esse putaverim,quae in tertia Goettlingii editione sum praefatus. Ne-que enim addendam recensionis diversitatem nec for-mas digammo olim instructas, quas in meae editionistextum nuper receperam, margini subiciendas censui,neque apparatum criticum, quem et Koechlyus etSchoemannus quamvis decurtatum minutarum editio-num textui subscripserant, hic congerendum esse,cum praesertim haec carminum recensio cum maioreeditione ad verbum congruat. Neque magis illuddignum memoratu est, de quo alii in praefationibusverba facere solent, quot mihi quidem qualesque codi-cum familias esse discernendas visum sit, cum nequeipse neque alii critici penitus Hesiodeorum carminumstudio dediti — Koechlyum dico et Schoemannum —(nam Rankius vix perficienda molitus erat) laboremillum vere Herculeum neque ad textum melius con-stituendum quidquam proficientem susceperimus; suntenimvero in una bibliotheca Vaticana codices Hesiodeihaud minus XLI. Unam autem rem minime esse si-lentio praetermittendam iudicavi, postquam editoresceleberrimi, Lennepius atque Koechlyus, eam illu-strantes in foedum errorem inducti sunt: codicum prae-stantissimorum et antiquissimorum, quibus prae ceterisusus sim, accuratam descriptionem. Potissimus enimOperum et Dierum codex est Med. XXXI, 39 saec. XI,omnium qui ad aetatem nostram pervenerunt antiquissi-mus, quem Parisinus 2771 saec. XI et codex egregius
Schliessen