Buch 
De sublimitate : ex recensione Zachariae Pearcii : animadversiones interpretum excerpsit suas et novam versionem adiecit Sam. Fr. Nathan. Morus / Dionysius Longinus
JPEG-Download
 

rrr^fcjß-.

T7eruet haec aetas nostra studiis doctorum ho--* minum, causas elegantiae in literis et arti-bus subtiliter quaerentium, vt antiquum ex eo-dem genere scriptorem nobilissimum tractare,ac denuo velut spectandum proponere, nonpoenitendum videatur. Longinus enim, quide sublimitate ita scripserat, vt antiquis vniceprobaretur, etiam a nostrae aetatis scriptoribusprinceps in hac disputatione indicari solet.

Saepe autem quaerenti mihi, quidnam eihanc apud omnes auctoritatem conciliasset, haecpotissimum causa se obtulit. Ex quo temporenatura liberalium disciplinarum constitui coeptaest, inde ab Aristotele ad nostram vsque aeta-tem, sic fere diuisa sunt aetatum diuersiirumstudia, vt, cum veteres obseruandi diligentiaadquieuissent, recentiores causarum quaeren-darum subtilitatem adiungerent. Sed duo ma-xime a veteribus obseruata sunt, cum loca sin-gula, quae in praecipiendo vim exemplorumhaberent, tum cuiuslibet loci effectus. Exem-plis enim similium locorum colligendis effici

a a prae-