Band 
Tome premier.
Seite
VII
JPEG-Download
 

1NTR0DUCTI0. vij

Apud Græcos, architectura, quæ summum artis cacumen in qui-busdam tetigit, a veris tamen ædificandi legibus aberravit, dum intentamina quædam abiret. Nempe antequam lapides atque marmoraconstruendo adhibuissent, Græci assueta lignearum ædificationumcompositione elementa artis quasi constituerant 1 ; et, postquam adfirmiorem materiam recurrerunt, id duntaxat curaverunt, ut formaset structuræ rationem imitarentur, ligneis ædificiis olim bene con-gruentes , sed quas nova materia respuere videbatur. Ilia autem obse-quiosa imitatio , cui sese adstrinxerunt, tum erroris causam patefacit,tum acre simul judicium testatur, quo in ipsa hallucinatione ista noncaruerunt. Callidiores nempe, quam utse aberrare arectoaliquantulumnon intelligerent, toto animo incubuerunt ad corrigendum iterumatque iterum arte ingeniosa quidquid discrepantis in nova ædificandiratione observabatur. Græcos dixeris, quos sculptura spirantem for-mam inerti ponderosaque ac fragili materia exprimendam edocuerat,

1 Hoc Pausanias variis in locis ullo sine dubio adstruit, nonnullaque inter struc-turæ materiariæ exempla ab auctore illo relata , sic loquitur de lignea columna inJovis Olympico templo conservata :

« OEnomai quam adpellant ipsi etiam Elei columnam, ea exstat ab ara maxima ad» Jovis ædem euntibus. Quatuor sane erectæ sunt adlævam columnæ, quibus lacunar» sustinetur. Fulciunt eædem ligneam columnam jam vetustate ruentem, ferreisque» incinctam vinculis. Columnam eam fama pervulgavit, in OEnomai domo fuisse,» solamque stetisse, quum domus reliqua fulmine conflagrasset. ïdelegi testanturin» ænea tabella anteipsam columnamlncisi...» (Cf. Pausan. Eliac. sive,Lib. Y,C.XX,§ 3 .)

Idem de templo Junonis Olympico jam notaverat : « columnarum, quæ in postico» templi sunt, alteram e quercu esse. » (Ibid., C. XYI, § 1. )

Alia en exempla ab auctore illoreferentur : « Novam etiam quamdam, ait, in Eleorum» foro templi formam vidi. Modicæ est ædes altitudinis, sine parietibus, tectum a» quercu dolatis fulcientibus tibicinibus. Monimentum id esse inter omnes populares» convenit : ecquisquam vero in eo sit conditus , non memorant. Quod si vera senex,) quidam, quem sum percontatus, mihi exposuit, Oxyli es«emonimentum statuen-» dum fuerit. » (Pausan. Eliac. II, siveLib. VI, C. XXIV, § 7• )

Et tandem laudat Pausanias novum Neptuni fanum, quod juxta Mantineam