INTRODUCTIO. x iij
jam eorum opéra nitent \ Ex quibus antiquissimum 2 , unum saltemex ilia prisca ætate ad nos sine ulla suspicione transmissum, acutijudicii simul atque exercitationis ingeniosæ testimonium superest.Lapidem reperire est, ab altitudine recta recedentem, cuneorum for-mam induere, qui fornicis pondus inter se æqualiter impertiuntur, etfragilitati minus obnoxii, quanta densitate materia ipsa lapidea præditaest, tanta vi pollent resistenti. Sic ab initio, quod alii in loco trabumlapidibus transversis periculose 3 et arctius pepererant, idem et am-plius iis ingeniosa quadam industria obvenit.
1 Romanorum structura, eo insignis est, quod semper fornicibus, non vero corsis,ut in Ægypto et Græcia, pilæ parietesque conjungantur. Vitruvius, Lib. VI,Cap. XI, de ea structura loquitur, perinae ac. si Romanorum esset propria. Ibi,sicut Lib. I,Cap. V, quum de turribus rotundis agitur, perpendit quales rotunda-tionibus virtutes addant saxa quadrata. Fornices prælerea, quum ad facile et certeoperandum uliliores erant, tum libertatem inducebant a solita Græcorum ordinumcompositione necessaria recedendi.
2 Argumento sit lacus Albani emissarium, ab urbe condita anno 538 erectum.
Adde Romæ cloacas, Tarquinio prisco régnante exstructas, ann. 580 ante Christ.Hic autem animadvertendum erit hune principem, etrusca genteortum, dum flo-reret, secum adduxisse permultos, e quibus nonnulli erant quarumlibet artiumscientiarumque periti, quas et ipse excoluerat. Quod quidem gravissimum, etnonnulla insuper exempta in nostro de ædificatoria arte tractatu relata, testanturartem apud Tuscos haud mediocriter floruisse ; sednunc, illorum ædificiis fere omninodeletis , et de iis quasi silente historia, in posterum apud Romanos tantum progre-dienLem a rtem in Italia sequainur necesse est.
3 Ex quo tempore variæ artis opes in vicem venerunt illorum e marmore lacuna-rium, quæ, trabum instar, templorum propylæorumque porticus atticas tegebant,si quis istam fragilem structuram adspexerit, mihi videtur non posse non quasieodem metu moveri, quo perculsi f'uerunt Beduini, ex remotis desertis Daheri ætatePtolemaïdem deducti, dum domos urbis contemplarentur. Isti Arabes, ait Volne.y ,quum nulla alla tecta, prætere textilibus caprarum camelorumve pilis tabernaculanoscerent, vix atque ægre intelligeb'ant, quomodo starent ædes, quantumque ferreoanimo præditi essent ii, qui sub eis habitarent. {Voyage en Syrie , Parisiis, 1787,tom. I er ., pag. 358.)