P R AB F A T I 0.
Critica scientia si tantum non valuere, quan-tum nostrae aetatis viri docti, quod non diffite-mur : cogitandum tamen, non omnium ean-dem esse rationem : non defuisse inter Patres utaliis ingenii eruditionisque dotibus insignes, itaetiam hoc scientiae genere non leviter imbutos:cui enim hic ORIGENIS, AFRICANI, EVSE-BII, HIERONYMI, aliorumque merita igno-ta? reliquos plerumque, quod hac in parte il-lis deerat, magna ingenii vi & sagacitate supple-visse. ceterum quid hic sibi volunt Patrum ho-stes ? mhilne admittunt, nisi pumice critico ex-politum ? nullumne librum lectione dignum ar-bitrantur , in quo non diva haec regnet ? ta-metsi alias res contineat longe utilissimas , &quidem ita solide , ita graviter depictas, ut noninveniat aequus lector , quod iure merito in il-lis desideret: hac regula si stemus, quid tandemfiet nostri seculi libris ? inprimis si multorumindicio obsequamur , quibus omnia sordent,quae ex antiquitatis & linguarum penu depro-muntur , quaeque mere paedagogicam scholae eru-ditionem illis sapere videntur.
Verum fac longe ingenio, sagacitate,eruditione atque arte critica inferiores esse Pa-tres nostrorum temporum scriptoribus : fingetibi illos multo stupidiores, hebetiores, rudio-res , quam rei veritas & certa ipsorum monu-menta admittunt testanturque, quid hinc infer-tur? futilia illorum esse scripta, nullius planeutilitatis, verbo , ne lectionem quidem homi-nis prudentis mereri ? quis vero talem exspe-ctasiet conclusionem ab illis, qui sibi solis' pe-
X S ritiam