Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

P R AE F A T I 0.

ritiam recte ratiocinandi vindicant ? nihilne er-go habent in rem nostram scripta illorum, quiexquisito genere ratiocinii non utuntur, autqui singulari eruditione aut facunda orationenon sunt conspicui ? nonne ubivis occurrunt inPatrum scriptis innumerabilia , quae penum o-mnis eruditionis luculenter augere, fidemque &pietatem efficaciter promovere & confirmareapta nata sunt ? nonne , si vel alia quansplu-rima cognitione dignissima abessent, duo haecsaltem scripta ipsorum attentioni nostrae com-mendarent? primo quod in illis certa reperian-tur testimonia fidei Christianae, praecipuorum-que ejus articulorum , ut , quae fuerit facies re-ligionis christianae singulis seculis , evidenterconstet: quod quanti sit ad omnem rem Chri-stianam momenti, fuse quidem enarrari posset:verum ita in oculos incurrit unicuique vel levi-ter attendenti partim ad promissiones a CHRI-STO DOMINO ecclesiae factas, partim ad sta-tum eius, ut hac opera supersedere liceat: deinquod in illis extent ubivis firmissima argumen-ta pro veritate fidei christianae & capitalium eiusdogmatum ostendenda , atque validissima in-centiva ad genuinam omnisque fuci expertemsanctimoniam: quis neget hos esse eximios hu-ius lectionis fructus ? & tamen haec tradi, haecinculcari possunt ab hominibus non nimis acu-tis , aut critica scientia valentibus: ad hac enimquid requiritur amplius , quam ut bona fide ,quae sive ex lectione sacrarum literarum , siveex auditione fidelium doctorum percepisti, aliisexponas ? haec vero potuisse ignorare doctores

coetuum