P R AE F A T 1 0.
coetuum Christianorum , qui plerumque emi-nentiorem in istis occupabant locum , vel co-gitare stolidum esset.
AliaöreofpÄs-i? , qua contemtum Patrum ve-lare solent, Aristarchis nostris nascitur ex vene-ratione sacrae scripturae debita, atque iudicio dedoctrina christiana unicuique vindicando : ni-mirum unicum habemus fidei principium infal-libile , tabulas verbi divini scripti, has quilibetconsulere potest & debet: quid hic indigemustaediosa illa Patrum lectione ? metuendum omni-no est , ne haec Patrum caeca veneratio nobisreducat quasi per posticum Papismum , & subspecioso Patrum nomine iterum cervicibus nostrisimponantur doctores infallibiles. Talia frequen-ter ab impiis , omnis revelationis hostibus in vul-gus spargi & iactari , haudquaquam miror: il-lud vero centies miratus sum, eiusmodi cras-sum sophisma a viris eruditis ad contemtum Pa-trum toties in illorum scriptis allegari atque in-cauto popello pro oraculo obtrudi, quid enim ?nihilne discriminis est inter cascum assensum ho-mini alicui infallibili praebitum & iustam vene-rationem , homini ob praeclaras animi dotes,insignia in ecclesiam merita & pietatem non fu-catam debitam ? hoc vero, non illud , summoiure vindicari Patribus quis non videt ? profectomale ageretur cum genere humano, si nonnisiilli audiendi aut legendi essent, quos dono in-fallibisitatis praeditos esse certissime tibi consta-ret. vel estne quisquam in Protestantium coeti-bus religionis suae gnarus, qui Patribus hancpraetoriam & supremam tribuat auctoritatem,
quique