Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

PRAEFATIO .

duntaxat Patribus infensi sunt increduli isti *quod eandem doctrinam revelatam inculcant ,quam propagarunt CHRISTVS & Apostoli: aliudadhuc hic latet, ex quo oculi his dolent. Videntnimirum in monumentis antiquis Ecclesiae exta-re quamplurima documenta, ex quibus veritas& auctoritas revelationis evangelicae etiam ho-die invicte probatur. Qui diligenter argumen-tum hoc excussere, non ignorant, quantum mo-mentum ad definiendas quaestiones in hac caus-sa omnino necessarias de auctoribus librorumsacrorum , de yvycricT^i illorum & canone, deveritate factorum, de propagatione mirifica evan-gelii cet. monumenta trahant antiquitatis eccle-siasticae : omnis vis autem adimitur his documen-tis , nisi Patrum testimonio iustum & ad rectaerationis normam exactum relinquatur pretium& aestimatio. Quid enim valere possunt testimo-nia hominum aut mire stupidorum pueriliterquecredulorum, aut ad fraudem faciendam vel exprincipiis compositorum ? eiusmodi enim nobisrepraesentant illos Deistarum hi advocati. Sensitid fatis nuperus theologiae revelatae hostisTINDALVS, cui id unice propositum fuerat,omnia subruere propugnacula, quibus fides Chri-stiana Circumvallata & munita est : hinc cor-rasis undiquaque exemplis ratiunculisque Patrumauctoritatem, utpote hominum prorsus futili-um , sed & ex proposito mendacium , impuden-tissime subvertit, ratus , vix se commodiore &breviore via posse labefactare fidei Christianefundamenta. Mirum non id intelligere nonnul-los , quibus tamen omnino Christiane religionis

)( )( veritas