P R AE F A T 1 0.
rum apostolicorum nonne ubivis spirant . im-mo studiosissime inculcant ferventem Dei amo-rem reverentemque eiusdem timorem , mode-stiam , humilitatem, patientiam, resipiscen-tiam, pacis studium, caritatem, zelum, reli-quumque Christianarum virtutum chorum. Haec-cine vero placere possunt eis, quibus omniainsunt contraria , quique animis constitutumhabent, nequaquam veste vitiis suis valedice-re ? si vel limis isti adspexere oculis eiusmodilibrum, aut particulam quandam ex tali scriptoperlegere, aut fando quid de istis inaudivere ,fatis intelligunt , sibi hic feri aut meti nihilquidquam : contemtu ergo hi vindicant iniu-riam sibi per talia scripta illatam.
Par ratio est illorum , qui luminis ratio-nis usu contenti, omnem revelationem extra-ordinariam, inprimis in sacris literis contentam;magno animo repudiant: hisne in delicus eruntscripta , quX ubivis veritatem & necessitatemhuius revelationis aut supponunt, aut certis ar-gumentis: operose adstruunt ? si bellum indixe-re ipsis scriptoribus sacris eo praecipue nomine,quod peculiares sibi factas revelationes recitant,lerentne & probabunt hos, qui quidquid prae-cellentis habent sapientiae, revelationi isti uniceacceptum ferunt? qui id praecipue muneris sibi aDOMINO impositum arbitrati sunt, ut cognitio-nem CHRISTI, quae nititur revelatione , ubiquespargerent, instillarent,tuerentur & promoverent?* si DOMINUM eiusquc* Apostolos persecutifuere, parcentne iis, qui eandem doctrinamDOMINI mundo afferunt ? Nec vero idcirco
dumta-
Moh. XV. 20.