Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

PRAEFATIO.

nostro adsperümus , quibus quidem eruditi fa-cile carere possunt , usum tamen aliquem ti-ronibus praestare posse putavimus. Frontemsi quis corruget > quod purpurae tantorum viro-rum panniculos nostros attexere haud simus ve-riti, sciat is , haec non nostra voluntate edita,sed tantum non per convicia , dum praelumsudaret, nobis extorta esse: si sint nugae, cer-te magnae aut multae non sunt. EpistolisCLEMENTIS subiecimus tria fragmenta , exSpicilegio Patrum saeculi primi clarissimiI. ERNESTI GRAB II petita; unde vero constet,duo postrema ex CLEMENITS epistola ad Co-rinthios & non ex alio CLEMENTIS, sive ge-nuino sive v 7 roQeMfneu'a scripto hausta esse - nondocet GRABIVS.

In Ignatianis epistolis, reliquisque opuscu-lis eis adiunctis minus nobis erat sumendum la-boris , cum praesto adesset elegans & correctaeditio, cura viri clarissimi THOMAE SMITHIOxonii anno 1709. in lucem emissa. Integramhanc hic bona fide repraesentamus una cum prae-fationibus , ex quibus quid hic praestitum, in-telligere potest lector. Commode accidit,quodvir ille in hoc studiorum genere versatissimusnactus eslet & codicem Ignatianarum ad fidemmanuscripti Florentini nova cura exactum, &schedas summi viri IOHANNIS PEARSÜN 1 adnovam Ignatianarum kx^cnv paratas. Quamvisenim lacerae illae & mire confusae adeoque adeditionem neutiquam idoneae , tantum tamenstudii laborisque in iis digerendis adhibuit virdiligentissimus & nominis Pearsoniani studiosis-simus.