Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
100
JPEG-Download
 

ioo Epistola Quinta

tentiam; cognoscens virtuofam & perfectam existen-tem, immobile ipsius & inirascibile in omni man-suetudine Dei viventis.

II. Filii igitur lucis, veritatis, fugite partitio-nem , & malas doctrinas: ubi autem Pastor est,illic ut oves sequimini. Multi enim lupi fide dignidelectatione mala captivant in Deum cursores : sedin unitate vestra non habent locum-

III. a Recedite a malis herbis , quas non co-lit Jesus Christus : propter non esse ipsas planta-tionem Patris. Non quoniam apud vos partitio-nem inveni; sed abstractionem. Quotquot enimDei sunt & Jesu Christi , isti cum b Episcopo sunt:& quotquot utique poenitentes veniunt in unitatemEcclesiae : & isti Dei erunt ; ut sint secundum Je-sum Christum viventes. Non erretis , fratres mei.Si quis schisma facientem sequitur, regnum Dei nonhaereditat: si quis in aliena sententia circumambu-lat, iste passioni non concordat.

I V. Studete igitur una gratiarum actione uti.Una enim caro Domini nostri Jesu Christi , & unuscalix in unionem sanguinis ipsius, unum altare , &unus Episcopus, cum Presbyterio & Diaconis con-servis meis : ut quod facitis, secundum Deum fa-ciatis.

V. Fratres mei, valde effusus sum diligens vos,.& superexsultans corroboro vos; non ego autem,sed Jesus Christus , in quo vinctus timeo magis »ut adhuc existens imperfectus. Sed oratio vestrame perficiet, ut in qua hereditate propitiationemhabuero , potiar; confugiens Evangelio ut carniJesu , & Apostolis ut Presbyterio Ecclesiae. Sed

a b Ipso in Codd. impressis, perperam.

& Pro-