Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
101
JPEG-Download
 

IOI

ad Philadelphenos.

& Prophetas diligamus; propter & ipsos in Evange-lium annunciaste, & in Christum sperare, & ipsumexpectare: in quo & credentes salvati sunt , in uni-tate sstesu. Christi existentes digne dilecti , & digneadmirabiles sancti, a. sfefu Christo testificati & con-numerati in Evangelio communis spei.

VI. Si autem a Judaismum interpretetur vo-bis , non audiatis ipsum. Melius est enim ä virocircumcisionem habente Christianismum audire,quam ab habente praeputium Judaismum. Si autemutrique de sfefu Christo non loquantur , isti mihicolumnae sunt & sepulchra mortuorum; in quibusscripta sunt solum nomina hominum. Fugite igiturmalas artes & insidias Principis seculi hujus: neforte tribulati sententia ipsius, infirmemini in chari-tate. Sed & omnes in idipsum fiatis, in imparti-bili corde. Gratias autem ago Deo meo, quoniambonam habens conscientiam ego sum in vobis; &non habet aliquis gloriari, neque occulte nequemanifeste, quoniam gravavi aliquem in parvo velin magno. Sed omnibus in quibus locutus sumoro , ut non in testimonium ipsum poflideant.

VII. Si enim & secundum carnem me quidamvoluerant seducere : sed spiritus non seducitur , äDeo existens. Novit enim unde venit, & quo va-dit, & occulta redarguit. Clamavi in intermedioexistens; locutus sum magna voce, (b Dei voce .)Episcopo attendite , & Presbyterio , & Diaconis .Quidam autem suspicati sunt me, ut praescientemdivisionem quorundam, dicere haec: testis autemmihi in quo vinctus sum, quia a carne humana noncognovi. Spiritus autem praedicavit dicens haec:

a Addendum quis, b Interpretamentum, ut videtur.

G 3 Sini