Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
194
JPEG-Download
 

194 Efist. Eccles. Smyrn.

destruendum. Hunc itaque Proconsul multis pelle-ctionibus sacrificare persuasit. Ideo non eos , fratres,laudare debemus qui se ultro offerunt, sed eos quiinventi latentes in pastione potius perseverant. Sicnos namque Evangelicus sermo confirmat, & hochortatur exemplo, quo cessisse videmus ultroneum,& vicisse compulsum.

V. Unde Polycarpus , vir eximiae prudentiaerobustique consilii, his auditis latebram petiit.Nec tamen mente turbatus fugiebat haec, sed potiusdifferebat : qui per singulas civitates ambulans ,»hortantes, ut celerius exiret, ac se quaerentibusaliqua ratione subtraheret, aspernatus,diutius mo-rabatur. Tandem in agrum civitati proximum se-cedendum putavit. Ibi diebus ac noctibus sine in-termissione orationi impendendo operam, Dei im-plorabat auxilium , quo fortior esset in poena. Si-gnum tamen, ante triduum quam comprehendere-tur , revelationis accepit. Intuebatur cervicalem ca-pitis fui flamma ambiente circumdari. Expergefa-ctus itaque sanctissimus senex, vix adhuc stratis gra-via membra subtraxerat, & ait his , qui cum eo e-rantj ignibus se cremandum.

VI. Ecce in alium agrum forte concesserat: sta-tim quaerentes eum adfuerunt custodes. Sed quumab his ille investigari non posset , uno ex his etiamverberato , latebram confessione infans aperuit. Necenim ipse celari poterat, quem passio ipsa poscebat.Proditores ejus domestici, Irenarcha & Herodes fe-

a Sic emendandum & distinguendum ex codice Colbertino.Non, ut in editione Ufferiana, hortabatur na &c. fiibtra-heret. Aspernatus &c. quasi ab aspernatus vocabulosententia proxima incepisset.

stinabant