Band 
Tomus primus.
Seite
95
JPEG-Download
 

LEIBNI TII ET BEI^NO ULLII , Epist. XVHI. 95

puncta inventionem adhiberi, transeundo de gradu in gradum , I<! >95non video quid prohibeat. Octobr

Quod ad aestimationem potentiae attinet; videris mihi tam pro-pe nunc accessisse ad mentem meam, ut tenue illud velum inter-gerinum , quod nos separat, facile tolli poste videatur. Boc unumTe moratur, quod aliam potentiam requiri putas, pro elevandopondere L ad altitudinem PQ_ quater repetitam, seu ad altitudi-nem PT quadruplam ipsius PQ_, percursam quatuor vicibus ,quam quae requiritur ad idem pondus A elevandum ad altitudinemP T, [ vel ei aequalem, ] percursam una vice. Sed ubi aliquan-do de his meditari attentius vacaverit, iple credo miraberis hic Tediscrimen suspicari potuisse. Ita enim comparata est natura , utsive per vices, sive uno tractu agere aliquid coneris, nunquammajus eadem vi efficias; alioqui nihil foret facilius motu perpetuomechanico. Nec plus interest, quam inter pecuniam minutatim,per obolos, sed sepe repetitos expensam, & eandem magnis sum-mis , ac per talenta effusam. Ipse etiam vides pondus L, ad alti-tudinem PT uno tractu ascendens, revera non simul, sed per gra-dus PQ_, Q_R , RS, ST, eo devenire; nec aliud esse discrimen,quam quod nullum ita est intervallum inter vices.

Possum autem intervalla inter ascensiones interponere , ut tamenfateri oporteat nullum nasci discrimen ; veluti si idem grave( Fig. 24.) primum horizontalster currat per 1. 2; inde inclinate Tab.IV.assurgat per 2. 3 , cujus altitudo perpendicularis aequet P Q,; dein-de rursus horizontalster eat per 3. 4, & inclinate assurgat per 4. t,cujus altitudo perpendicularis sequet QR; & ita porro per 5.6^

6.7; 7. 8 ,’8.9. Sed novam distinctionem, opinor, afferes, di-cesque, hoc Te concedere, si primo impetu concepto, pondus Lrem peragat; secus vero, si denuo sit nova impressione excitan-dum. Equidem ratio aliqua distinctionis hujusmodi expeti postit ;quam ego nullam video , nisi quod permissum est respondenti ri-gore summo agenti rqv Qenv J/ccQuAdrls/v , quamdiu etiam citraverisimilitudinem potest. Unde, vel ideo quod alias admittendamea conclusio foret, distinctionem Tibi adhibere licere putabis ,donec a me locum eam non habere ostendatur. Volo tamen, hac

quoque