Band 
Tomus primus.
Seite
106
JPEG-Download
 

I6ys

Dccemb.

lo 6 COMMERCIUM EPISTOLICUM ,

ducit in corpore quiescente , & quod producit in corpore tardo ;nec possumus asserere recipiens senrper se eodem modo habere adictus. Et tametsi eumdem scmper imprimat, vel adimat velocitatisgradum; non tamen semper dat, vel adimit eumdem gradum vir-tutis ; Sed majorem dat obsequenti, seu in easdem partes tendenti,adimit residenti, seu in contrarium nitenti.

Secundo loco\ non bene intelligo quid Tibi adhuc velis demons-trari , cum ostendi postulas, quod grave L eodem impetu quo as-cendit per altitudinem 2, 3 : 4, % 6,7: 8,9, etiam postit deprimeretotidem elastra, quot nempe descendendo depressit. Nam, quan-tum judico, semper facile ostenditur, grave idem poste efficereascendendo , vel descendendo ; quanquam nec satis videam cur hocpetas. Ab eadem causa se totam consumente , vel impendente, aequa-lis semper producetur effectus, quomodocunque ad se se consumen-dum causa applicetur, ascendendo, vel descendendo.

Quod vero tertio, modum deducendi ad motum perpetuum ,tanquam ad absurdum, quo subinde utor, a rigido adversario reji-ci posse putas; id ego nimii in hac scientia rigoris fore arbitror ,& tuto assumi hypothesin hanc; quippe & rationi consentaneam ,& infinitis experimentis comprobatam. Qui motum perpetuummechanicum possibilem defendit, etiam fieri posse putabit, ut aquasponte ascendat in montem.

Quarto, quod communicationis motuum regulas attinet; conce-do , si corpus A celeritate , ut 1, incurrat in aequale B quiescens ,& ambo post concursum simul ferantur, nec pars potentia: absor-beatur, aggregatum latum iri celeritate, ut /Sed sciendum est

hunc casum non occurrere. Nam si corpora sint elastica, nonibunt simul post ictum; sin sint mollia, ut argilla, magna pars vi-rium in ipso ictu absorbebitur, & transferetur in partes insensibilesmateria: mollis, nec restituetur corporibus integris , ut fit in casuelasticitatis.

Quinto, recte judicas, ex meis principiis sequi corpus duplo ce-lerius quadruplo amplius penetraturum in materiam mollem; modoscilicet seponatur condensatio, qua: contingit in molli, ut scilicet

initio