Band 
Tomus primus.
Seite
113
JPEG-Download
 

LEIBKIT II ET BEF^NOULLII, Epist. XXI. , 113

librae ascendant ad — ejusdem altitudinis. Ergo quaelibet trium3

librarum ascendentium habebit potentiae librae descendentis £ si-quidem effectus sit aequalis causae; ] unde constat propositum, nem-pe potentias ponderum aequalium esse in ratione ascensuum vel del-censuum, id est , in quadrata celeritatum.

Sed regeret forsan Onus. Papinus, unam illam libram, quodcum reliquis duabus conjuncta sit, non efficere eamdem vim , ac siin aere libero per eamdem altitudinem sola descenderet; praeser-tim cum, in illo casu, plus temporis, & proinde plures impulsio-nes materiae gravifica: durante descensu recipiat quam in hoc. Ve-rum hoc objiciens pariter ad motum perpetuum mechanicum de-duceretur; ubi non opus haberemus supponere translationem totiuspotentia? corporis majoris in minus; adeoque Onus. Papinussolitis suis effugiis, nimirum negatione illius translationis, & per-fectae rigiditatis, amplius evadere non posset.

Ihcc omnia cum perpendissem, & vidissem tam luculenter con-firmare novam Tuam vires motrices aestimandi rationem, & des-truere vulgarem illam Cartcsianorum opinionem , quae eousque inPhilosophorum Scholis invaluit, & radices egit, ut quamplurimi,caeco ductu , malint credere rem, in omnium quotquot sunt, Phi-losophorum modernorum ore versantem, quam eam paulo atten-tius & penitius examinare ; Ego , inquam, postquam haec probeperpendissem, tandem errorem vulgarem omnino deserui, mihiqueipsimet iratus fui, quod illum apud me tamdiu foverim. Interimmentem meam subiit, annon nova haec ratio potentias aestimandi,demonstrari posset directe & a.Tro^tx.riKu<;\ ex ipsa nempe motusnatura & lege, supponendo corpora moveri in vacuo, in quo in'alia vires suas exerant. Demonstratio enim per deductionem admotum perpetuum , tanquam ad absurdum quid , pertinacem Car-tefiamm novis potius involvit scrupulis, quam ab erronea opinio-ne deflectit.

Post levem meditationem vidi id directe posse probari per prin-cipium aliquod , quod ipse Cartesius admisit; nempe percom,Tom, L P positio-

1 696Januar-