Band 
Tomus primus.
Seite
119
JPEG-Download
 

LEIBNITII ET B E E^N 0 U L L 1 1 , Epist.XXII. ii5>

EPISTOLA XXII.LEIBNITII AD BERNOULLIUMResponsio ad praecedentem.

De pAPINO, suaqtte cum illo controversa. De a&ione corporis infinitevelocis. De incursu obliquo. yEfiimatio virium a priori. De celeritati-bus elementar ibus. De motu peipetuo. De Dynamica. De conservationevirium & direBionis. De celeritate auBa. De Ipecacuanha.

Vir Celeberrime, Fautor Honoratissime.'

Q Uod ad nonnulla Tuarum anteriorum visum sum respondisse

paulo brevius, non ideo factum ess, quod Tuae objectiones Januar,mihi fuerint ingratae, sed quia judicavi, quod res ess, eo Te esseingenio , ut non habeas opus multis verbis. Fortasse etiam fueretunc, quae scribentem coegerunt festinare, & nunc quoque sunt,quae me avocant a meditandi laboribus; quorum potissimum est ca-tharrus gravis, qui adjunctam habet febriculam, quae ne quid altiusin recessu habeat, cavendum est.

Onus. P a p i n u s libellum suum , quem vidisti , ubi primumfuit editus ad me misit, ex eo renovata est inter nos concertatioper litteras, quam totam Tibi communicabo; cui enim meliori pol-iern judici atque etiam defensori ? videbis antiquum obtinere mo-rem , nec facile gloriam veritati daturum esse , non considerantem,quod ipse Deus est veritas. Gaudeo Te, repetitis meditationibus,pro acumine Tuo perspexisse, & pro candore agnoscere sententiaemeae vim ac firmitatem; quod paucis contigit; adeo difficile , necfere nisi meliorum ingeniorum proprium est, praejudicia exuere.

Quod ad API a Eruditorum Te non remisi, causa in promptu est;quia tibi lecta non dubitabam.

Quae de ictibus materiae gravificae' habes, sunt ingeniosissima ;

nempe