120
C 0 M'M E ^C‘IV M EPISTOLICUM,
iGjg nempe quod numeri ictuum, qui quolibet tempusculo imprinum-anuar. tur corpori gravi, non sint aequales, sed ejus celeritati proportio-nales; quo quidem admisso , sublata esset difficultas Dni. P a pini;etiamsi ipsi concederemus , quemlibet ictum squalem vim impri-mere. Alterutrum igitur nobis faciendum superelt, vel quaerendusmodus ostendendi quod notas de numero ictuum, vel neganda ic-tuum aequipollentia. Fateor nondum mihi modum occurrere os-tendendi , quod numeri ictuum in aequalibus momentis sint celerita-tibus proportionales; quia adversarius negabit de eo quaeri, quotoccurratur corpusculis; cum non ab horum numero , sed velut anumero totidem flatuum venti [ bouftes de r vent~\ res pendeat, que-madmodum in navi velis acta; qui numerus est squalibus tempus-culis aequalis , adeoque temporibus proportionalis. Hoc igitur ro-go , ut porro mecum considerare velis; quemadmodum & alterummembrum dilemmatis, utrum scilicet globus A. incurrens celeri-tate infinita in globum B, aequalem ei vim imprimat, sive globllSB quiescat, sive moveatur, quod Heile demonstrari posse ais; egofateor me nondum eam demonstrationem videre.
Jungemus igitur meditationes, ut videamus an nobis in his re-bus liquido satisfacere liceat; quo facto , haud scio an deprehensu-rus sis subesse aliquid solidi meae responsioni ad elegantem difficul-tatem de Globo sclopetario in testudinem impacto. Et consideran-dum vjdetur, non omni modo esse verum, quod concinnatis im-pressionibus infinite celeribus in B inde a quiete, semper idem ce-leritatis gradus denuo imprimi debeat mobili, tempusculo quovis;sed tum demum, cum etiam feriens infinities minus censetur, quammobile continue percussum; ubi etiam in impulsibus materne gra-vfficae , vel venti navem impellentis, reapse ita contingit, ob ma-teriae percutientis maximam tenuitatem , vel raritatem. Sed si fe-riens percusso aequale, verbi gratia, vel notabiliter comparabile es-set , ac se haberet velut aqua ad lapidem & infinito impetu feriret;manifestum est, primo statim ictu , quiescenti percusso imprimen-dam fore celeritatem infinitam, quem gradum continue denuo im-primi non posse, est manifestum. Unde vides, non polle gene-raliter pronuntiari, quod continuo aqualem velocitatis gradum im-primat