Band 
Tomus primus.
Seite
135
JPEG-Download
 

ZEIBNITII ET bzknoullii, epist. XXÜ1. IZ5

constituta , sibi quomodocunque occurrant ; habebit se centrum 1696commune gravitatis post concursum eodem modo quo ante concur- F e br.sum; id est, post mutuam actionem Corporum, centrum commu-ne gravitatis eamdem directionem & eamdem celeritatem servabit,quam habebat ante actionem. Possum autem demonstrare, quod idquod vocas quantitatem directionis, scilicet ducta celeritas in mo-lem , nil aliud sit, quam quantitas progressus centri gravitatis, seuducta celeritas centri communis gravitatis in summam molium; adeout harc duo principia sint plane unum & idem. Ex his jam conji-cere liceret, eamdem semper gravitatem directionis in Mundo con-servari ; est enim ista quantitas semper nulla; seu tanta est quanti-tas directionis in unam partem, quanta in contrariam; alias cen-trum commune gravitatis totius universi progrederetur aequabiliterin linea recta in infinitum; ä quo utique natura abhorret. Conci-pio itaque totam Machinam mundanam, tanquam Corpus suspen-sum in centro gravitatis, cujus tamen partes, liberae & separatae ,omnibus modis circa centrum moventur; ita ut perpetuum aequili-brium servetur. Ex his principiis facile novar & verae condunturRegulx communicationis motuum: Veteres enim, a Cartesio& aliis constitutae, omnes erroneae sunt; eo ipso quod ad conser-vationem ejusdem quantitatis virium motricium & progressus centricommunis gravitatis non attenderint. Concursus harum duarumquantitatum sibi semper aequalium regulas determinat; alias esset Pro-blema indeterminatum , cum infinitis modis celeritates mobiliumvariari possint, ita tamen ut semper eadem quantitas virium ma-neat. Sed non erit eadem quantitas directionis, seu progressus cen-tri gravitatis ; & vicissim infinitis modis celeritates variantur, utsemper eadem quantitas progressus maneat, sed tunc non manebiteadem quantitas virium. Unicus ergo est casus, ubi utrumque si-mul obtinetur, ex quo generalis Regula pVo communicatione mo-tuum elicitur hxc.

Globus a , celeritate m , incurrens in globum b , habentem ce-leritatem », habebit post ictum celeritatem zbn — bm') :

( a -\-b') & celeritas ipsius b erit {bn -f- 2 am — <?»).■(*-{-£),•si globi ad easdem partes ferantur, & m sit major quam n. Sin

ad