•>
134 C 0 M MZ KC I V M ZtlS TO llC VM,
jg 5 g ante annum in Actis proposui, f illud non adeo inelegans reperies,Febr. quin tuam applicationem mereatur. Grave nempe in plano vertica-li descendens . & evolvens curvam aliquam quaesitam acceleratur ,& proinde vis centrifuga hac ratione augetur. Quoniam autem fi-lum evolvens, cui grave alligatum est, elongatur; vis centrifugahac ratione minuitur. Quaeritur itaque Constructio Curvae, ut de-crementa vis Centrifuga;, ab elongatione sili profecta, compensen-tur per incrementa ejusdem vis ab acceleratione provenientia; id est,ut tensio fili semper eadem maneat; vel ut filum scmper vi eademextendatur.
Quaenam, in Centro percustionis indagando , alia oriatur subti-litas, quam illa, ut considerentur quadrata celeritatum actualium ,ceu in prioribus meis innui , lubentislime mihi tAponi cuperem.
Ais Te olim examinaste resistentiam respectivam ad Tua; aestima-tionis Leges, & tamen veram deprehendere ; sed nescio utrum ve-rum putes , an quod fesistentiae respectivse sint ut quadrata , an verout cubi celeritatum; illud vulgaris est opinio, hoc autem ex exis-timationis Tuae lege consequitur.
Mirum quantum me delectarunt, quae habes de vi directiva& quantitate directionis ad easdem partes, seu quantitate progressus;ubi pulchre detexisti, quid Cartesio aliisque ad errorem ansamdederit; scilicet quod cum viderent aestimationem ex ductu celeri-tatis in molem alicubi, ut In duobus globis pcisecte elasticis, interse, celeritatibus quae sint reciproce proportionales corporibus, con-currentibus ; qui post ictum, pristina celeritate repercutiuntur, lo-cum habere; fallaciam committentes inductionis ubique illi locumfacerent. Recte dicis quod vis directiva, ex sola consideratione po-tentiae absolute- deduci & demonstrari postit: sed non ita facile estdemonstrare , semper eamdem quantitatem directionis seu progrelsusconservari. Interim scies me, jam a longis annis, simile formasteprincipium; quod , ex occasione Tui, iterum in memoriam revo-cavi , & post institutum Examen mirifice cum Tuo conspirare de-prehendi. Illud autem est tale: si Corpora quotcunque, in motu
consti-
+ Acia Emd. stqyl, Tom. II' seist. VI. p. 250. Ofp. Tom. I. N°. XXV. p. 141.Vide supra Epist. 7.
(