LEIBNITII ET BEH.NOULLII, Epist. XXIV. 141
fundi cum formali. Non enim actio mihi hic est virtualis vel for-malis ; sed una actio alterius est dupla , vel virtualiter , vel formali-ter. Nimirum viriu*liter , cum dupla est sesti,natione , etsi non sitdupla mole, vel congruentia , ut Ducatus est duplus Thaleri : For-malit er vero , ut Thalerus duplum est femithaleri. Et sciendum est,quod duplum est formalster , id etiam virtute seu aestimatione estedupknn. Ideo cum nonnisi de virtute, seu aestimatione, hic quae-ratur, nulla est confusio diversi generis quantitatum vel aestimatio-num ; nempe virtualiter duplum intelligo quod tale est virtualitersolum; led formaliter duplum voco , quod simul Sc formalster &virtualiter duplum est , & poteram vocabulis illis [ tantum harmo-nia: cujulUam causa adjectis ] abstinere; ut enim quia Ducatus du-plus est Thaleri, & Thalerus femithaleri, concludo Ducatum fe-mithaleri quadruplum elfe ; ita quia percursio 2 milliarium, una ho-ra , dupla est percursionis 2 milliarium, 2 horis, & percursio 2 mil-liarium, 2 horis, dupla est percursionis unius militaris , una hora;sequetur percursionem 2 milliarium una hora este quadruplam per-cursionis Imius milliaris una hora. Ignosce candide dicenti, nonvideris nisi admodum obiter inipexisse demonstrationem meam, cumeam sic contra me verti posse objicis. 1 *. Actio faciens duplum ,tempore simplo , est dupla virtualiter actionis facientis duplum ,tempore duplo. 2°. Actio faciens duplum, tempore duplo , est sim-pla virtualiter actionis lacientis simplum, tempore simplo. Ergo ,3°. Actio faciens duplum, tempore simplo, est dupla actionis fa-cientis simplum tempore simplo, quod est contra me. Sed rogout expendas, quo jure assumi possit praemissa secunda. Scilicet per-cursionem duorum militarium, duabus horis, esse virtualiter sim-plum, seu aequale percursioni unius milliaris, factae una hora. Cer-te quae virtute aequalia sunt aequipollent; quis vero cursor non malitpercurrere unum milliare, una hora, quam duo militaria duabushoris: quin potius , si hoc ultimum ab iplo fieri velis , licet perintervalla , duplam mercedem petet, pro duplicato scilicet labore.Nimirum, ut dixi, quod formalster duplum est ^percursio scilicetduorum milliarium, duabus horis] eo ipso etiam virtualiter , seuxhimatione, est duplum. Idem est de altero tuo argumento, ad
S 3 mei,
1 6 9 6Mart.