Band 
Tomus primus.
Seite
142
JPEG-Download
 

?42 COMMERCIUM E P I S T 0 L I C U is;

1696 mei, ut ais, imitationem fabricato, quod tamen rursus longissime

Man. a bimitatione ejus abest ; ut ipse facile perspicies, Oncato, Thalero,& femithalero substitutis. Placet tamen hoc quoque argumenti si-mulacrum expendere. 1Actio faciens duplum , tempore simplo,est simpla formalster actionis facientis idem duplum, tempore du-plo. 2*. Actio faciens duplum, tempore duplo, est dupla formali-ter actionis facientis simplum , tempore simplo. Ergo 3 0 . Actrt» la-ciens duplum, tempore simplo, est dupla actionis facientis simplum,tempore simplo. Videris ita loqui, ac si propositiones hic possentassumi pro arbitrio ; sed qua tandem verisimilitudine asiumis hic pro-missam priorem ? simplum formalster esse, nihil ahud est, quamaequale esse formalster , sive congruere , ut Thalerus & duo lernst ha-leri. Tantum autem abest, ut percursioni duorum milfariuin , in-tra horam, sequetur formalster percursio duorum milliarium, intraduas horas, ut ne virtualiter quidem, seu aestimatione , aequetur;quis enim dubitet, quin plus sit, idem velocius , quam tardiusperagere ? Interim mirari subit mentis humanae conditionem. Hisduobus vocabulis, virtualiter & formalster , quae omittere* poteram,adjectis, totam apud Te argumenti vim corrupi, ut a re ipsa aver-sus, ageres, quod Galli non male vocant, prendre le c hange. Ta-lia nobis eveniunt, solo attentionis defectu. Obvium aliquid nossaepe ita percellit, & ad fe trahit, ut reliqua non amplius conside-remus ; quasi jam assecuti paralogisini, quem nobis facile fingimus,sedem, sive irpurov , ut Tute loqueris. Ego nihil magni

promittere ausim; sperabam tamen reus non fieri paralogisini aper-tissimi , in argumentatione, non obiter elapsa, sed a compluribusannis considerata, quam tanquam alicujus momenti venditaram. Ita-que fateor non potuisse me non valde mirari praecipitem sententiamtuam. & puto candorem in monendo meum Tibi non ingratumlore; quia utilis est, ut attentio excitetur, ne tempus male collo-care mihi opus sit, defendendo, quae Tibi ipsi consideranti facilele poterant approbare ; cum me aequius sit in his sublevari. Majorispecie opponi poterat, pari jure quo ego assumsi hanc propositio-nem , Aelio faciens duplum , tempore simplo , eß dupla actionis sa-rientis duplum, tempore duplo, potuisse assumi hanc: Actio faciens