Band 
Tomus primus.
Seite
146
JPEG-Download
 

146 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

1696 rentium , qux concursu compressa se deinde restituunt , adeoqueJVlart. tantum celeritatem respectivam in contrarium vertunt , seu dispel-luntur ut compellebantur. Unde ex lege prima & ex tertia aliun-de demonstrata vicifiim ostendi potest lex secunda. Nam si aqua-tionem (4) dividas per aequationem (6) prodit aequatio ( s ) vel( 2 ). Aliaque adhuc plura in ilis arcana fatis mirabilia latent. Ca-sus, ut corpora concurrentia simul eant post concursum, servatis' viribus , facilius fingi, quam a natura praestari potest; absorbebiturscilicet pars in ipso retinaculo , vel glutine; atque ita objectioni ,quam Tibi eo casu facis, respondendum est.

Haud dubie, cum Hugenio sentiendum est circa Centrum os-cillationis ; in quo nostra principia spectanti non potest esse difficul-tas ; puto tamen & Centrum percussionis consentire ob causam dic-tam. Circa medium respective resistens, puto nos in se non pu-gnare , quia agnoscis quod dixi, aequalibus temporum elementis ,fore celeritatum decrementa , ut celeritatum quadrata. Interimpergratx erunt meditationes tuse, quas innuis de centro oscillatio-nis , vel de resistentia reipectiva , aliisque. Diu est, quod de nos-tris differentialibus apud me nihil attigisti, sed facile judico multaalia Tibi nunc agenda esse. .. . - . . . . ...

Mitto exemplum ejus quod de Antidysenterico ex Gallico edicuravi. Inquiri peto in* specialia , qux habentur in Batavis de mo-do obtinendi & usu..

Tuas novissimas, his jam conceptis , partem & scriptis , acce-pi. Interim vale rectissime»

Dabam Hanovera Martii 1696..

DeditissimusG. G. Leibnitius-

P. 8.