150 COMMERCIUM EPISTOLICUM ,
1696 fortem tanquam percudentis effectum, qui est sequalis quantitati
April potentix productae in percusso ; miror quod non jam diu hanc dis-tinctionem protuleris in responsione ad exemplum meum testudinis,ubi aequalitatem ictus, quam nunc concedis, aperte latis negare vi-deris. Sed quidquid sit status controversiae nunc huc redit; an du»Cor for a aqualia, five in motu , jive in quiete , aquefortes ichts reci-pientia recipiant etiam aqualem vim , vel potentiam. Tu id negas,ego vero , etiamsi ratio mihi contrarium dictitet, in suspenso hx-reo, propter id ipsum quod negas; malo enim inposterutn mihiiplimet diffidere quam a Te dissentire; Et propterea optarem measdifficultates a me non acciperes tanquam ab adversario, sed potiustanquam ab amico, qui quid ab adversario fieri possit, sincere mo-net. Hoc saltem explicatum mihi vellem , quid aque fortiter ferireft •, aliud nifi eamdem vim imprimere , alias de ictu non habeo con-ceptum clarum atque distinctum.
Multum gaudeo quod monitum meum ad Tuam aestimationem,resistentiae absolutae tam benigne exceperis; Diu enim haesitabam ,an e re esset talia a Te jam olim prolata insinuare; veritus ne Tibiimportune caderent eorum denuo recordari. Unde vides me amoreveritatis ductum interdum monere quaedam de quorum licet even-tu , an nimirum grata sint futura ipse dubitem.
Optime prxvides elusiones Dni. Papini, ad quas in antecessumse prxparare videtur, eo ipso quod verba Tua intempestive satispervertit, mutando vim in motum ; quasi nescires quale intersit dis-crimen, cum tamen in hoc praecipuae controversiae cardo versatur;sic nec ego consultum duco eum corrigere & in meliorem viam re-digere velle, cum oleum & operam perderes, quam utilius collo-cabis , meo judicio, si rem totam bono Reipublicx Litteraria: pu-blice exponeres, non quidem sub forma responsionis, hoc enimP a p in u m silere non faceret ; sed potius praemoneres Lectorem, tetraditurum relationem historicam totius controversiae, & simul ex-plicationem difficultatum hactenus propositarum , alias autem novasTe a nemine expectaturum , sed totum negotium ad judicium Lec-toris remissurum, ne tempus tibi adeo pretiosum litigando inutili-ter pereat.
Me