Band 
Tomus primus.
Seite
152
JPEG-Download
 

Is2 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

1696 propositiones possent assumi pro arbitrio; sed omnia maturb ex-April pendisse, antequam tibi ea perscripsissem. Interim Tua responsiomihi nunc plane satisfacit, eique proin acquiesco ; video enim ,quid duo isti termini Tibi significent; Cxterum argumentatio Tuamihi videtur elegantissuna, & Publico non amplius invidenda; mul-tum enim ponderis tribuet argumentis a posteriori.

Quae de conservanda, non solum virium motricium, sed & di-rectionis quantitate , vel quod idem est, me divinasse ais £ quam-vis non casu, sed industria eo pervenerim ] de conservato semper pro-gressu centri gravitatis habes, omnino mihi placent. Et memo-rabile inprimis est, quod Lex tertia conservandae celeritatis respec-tivx ejusdem, seu ejusdem differentiae celeritatum ante & post con-cursum quae alias, uti bene notas, ex vi elastica concurrentium of-' tendi potest , tam pulchre ex duabus praecedentibus tanquam corol-larium fluit: qui consensus non parum confirmat principium con-servationis quantitatis virium. Alia procul - dubio arcana sub his la-tent. Putem ergo alias posse condi leges quam-plurimas, si loco• divisionis adhibeamus multiplicationem, multiplicando scilicet aequa-tionem (1 ) per aequationem ( 2 ) vel ( z ) ; & quae provenit ite-rum per unam inferiorum, quod in infinitum continuari potest.Propositionem ex conservato progressu centri gravitatis decerptam,quam Hugenius jure merito ex profunda meditatione ortam di-cit , & quam ante aliquot annos Diario Parifino inseri curasti, *mihi sine mora communicavit Onus. Varignonius, cujus de-H VI. monstrationem etiam tum e vestigio inveneram. Sit enim (Fz^.34. )mobile A, tendens simul celeritatibus & directionibus AB, AC,AD, A E; & sit A F directio & celeritas mobilis A, qua fertur exmotu composito : dico : A F, [ productam ] transituram per cen-trum commune gravitatis G punctorum B, C , D , E: & esse adA G , ut numerus punctorum ad unitatem. Motus enim particula-res B A , C A > DA, EA, &c., intelligi possunt tanquam compo-siti ex collateralibus B6 & B b, Cy & Cc , D J & ~Dd\ Ee & E>;&c., quoniam itaque FAy est directio motus compositi, erunt ce-leritates

* 169b 3je. Journal, du 5e. Septemb,

t