LEI BKITII ET B E B.N 0 U LLII , EpIST. XXV. isZ
leritates affirmativa: aequales Celeritatibus negativis, idest, B£ + Cy r§96&c., = E f + D J &c. Ergo, ut patet ex staticis, F A y est axis Aprilaequilibrii, seu transit per centrum gravitatis punctorum B, C, D,
E, & porro quia B£, Cc, T)d, Ee &c. sunt parallelae A F , eruntceleritates partiales simul sumptae B^-s-Cf + Di + Ee &c. = ce-leritati compositx AF: eil autem, ut iterum constat ex staticis B b4- Cr + D^/ + Ee + &C. ad A G, ut numerus punctorum B, C,
D, E, &c. ad unitatem ; Ergo &c. Q, E. D. Hinc ultro sequi-tur , si mobile A sit in ipso centro gravitatis G constitutum , &sollicitetur a potentiis AB, AC, AD, A E, &c. secundum direc-tiones AB, AC, AD, A E, &c. mobile A mansurum in quiete ;cujus generalissimi theorematis illud tantum est casus specialis, quodapud Hugen i u m , aliosque me legisse memini; Nimirum si Cor-pus in centro gravitatis Trianguli vel etiam Pyramidis triangularisconstitutum tendatur a potentiis secundum directiones linearum abangulis ad centrum ductarum in earumdemque ratione , corpus il-lud neutrorsum motum iri & proinde quieturum. Ex hisce autem pa-tet , non solum hic, sed in omnibus aliis, centrum potentiarum [ utita loquar J esse idem , quod centrum gravitatis; Hoc enim Trian-gulo & Pyramidi triangulari proprium est, quod eorum centrumgravitatis sit etiam centrum gravitatis punctorum in angulis.
Concedo resistentias medii respective resistentis esse ut quadrataceleritatum mobilis; si per resistentias intelligantur decrementa ce-leritatum ; Sed si per resistentias intelligamus [ quod meo judicio e-tiam sic intelligendum est ] decrementa virium mobilis quovis tem-pusculo amissa, erunt citra omnem controversiam resistentiae, ut Cu-bi celeritatum.
Meditationes meae, ut vocas, de Centro oscillationis, non qui-dem sunt multae vel magni momenti; interim uno Theoremate to-tam Doctrinam pendulorum complecti possum, quod cum Hnge-nianis optime conspirat; neque considero centrum gravitatis, quodII u g e x i u s aequaliter descendere & ascendere supposuit, sive cor-pora separatim sive conjunctim oscillentur ; sed assumo novum tuumprincipium de conservatione ejusdem quantitatis virium, ex quCKdeinde principium HvgeWMum tanquam consectarium deducitur.
Tom. I. V