Band 
Tomus primus.
Seite
157
JPEG-Download
 

c

LEIBN1TII ET BEt{NO ULl II-, Ep i s t. XXVI. If7Cxterum hanc ration-em de translatione totius potentiae [ quantummemini ] in prioribus n on allegaras, & ita ni fallor ratiocinationemjam mutas. Porro fi globus B, 2, celeritate i, incurrat in glo-bum M, i, quiescentem , omnino est ut scribis, acquirere glo-

bum M celeritatem — & negligentia quadam omisi divisionem per

3

3 , quam calculus dabat.

Verislimum puto , etiamsi ictus sint aeque sortes, non tamen ideosequi potentiam eamdem inprimi recipienti; quia ictus vis aestiman-da est, non tantum ab eo quod contingit in perculso, sed etiamsimul ab eo quod fit a percutiente. Interim puto hic nobis magisin loquendi modo, quam rebus dissensum fuisse, neque in isto si-tum esse controversiae statum , sed potius in iis qux paulo antedixi.

Utrum adhuc reciprocanda sit, cum Dno. Papino ferra , in-telligam ex effectu novissimarum mearum apud ipsum litterarum ;publice cum ipso litigare adhuc minus operae pretium erit. Quem lit-terae privatae non movent, is multo minus publice manus dabit Ita-que fatis erit rem ipsam suo tempore exponi.

Spero Te , qua es sinceritate, ingenue agnoscere, fuisse mihicausam mirandi, quod circa to ftrmalitcr & virtualiter tam a meosensu abhorrentia dixeras; ea enim , quam indicas , interpretationunquam mihi venerat in mentem, nec potuissem adhibere ad sco-pum meum , nisi manifeste ineptiendo. Sed bene est quod egoTibi satisfeci, & Tu mihi jus reddis. Quid videtur Tibi de alte-ra ejusdem propositionis demonstratione? Quae paulo magis est adformam receptam , etsi ambae conveniant in radice. Maximi meiconclusio ipsa momenti visa est; quia hinc magnum patet arcanumDivinae Sapientiae, & corrigitur sententia Cartesii , simulquescopus, quem sibi proposuerat, obtinetur. Nam vere servatur ea-dem quantitas actionis motricis in mundo, si quantitas illa aestime-tur ut oportet. Unde , & revera dici posset eamdem quantitatemmotionis servari; nisi sensus hujus phrasis vulgaris, qux celeritatein molem ducta motionem aestimat, jam esset receptus. Quantitasautem actionis motricis, ex hac mea demonstratione duplici, con-

V 3 ficitur

1(5

Mai