Band 
Tomus primus.
Seite
160
JPEG-Download
 

160

COMMERCIUM EPISTOLICUM,

EPISTOLA XXVILBERNOULLII AD LEIBNflTIUM.Responsio ad praecedentem.

De aBione materi& gravifica in corpora gravia. De istius vi U quantitate.De ajiimatione virium a priori. D; NlEUvrENT IITIO. De HU-GENII annotationibus ad Acta Erudit. De Tschirnhausiiputdtitio invento comparandi arcus parubolicos. Curva, ßrachyßochronxProblema.

Vir Amplissime atque Celeberrime, Fautor Honoratissime.

N Ostra Controversia omnino naturam referre videtur duarumlinearum asymtotorum, qux quidem magis ac magis conver-gunt, nunquam tamen coincidunt: sic discrepantes nostrae opinio-nes , tractu temporis, continuo sibi invicem propius accedunt, utnunc parum distare & inposterum minus distiturx videantur, ita ta-men ut nunquam non aliquid scrupuli inter se relictura sint; sedpraestat continuationem asymtoticae nostrae liti praescindere , quamin infinitum disputando diminuere, sed nunquam adimere differen-tiam , quae jam sere insensibilis est. In hunc finem historice tan-tum [minime vero ut objiciam] modum proponam, quo particu-la fluidi gravifici totam suam vim [ cum nostram disputationem adexiguam hanc particulam nunc redactam este ipse agnoscas ] graviimprimere concipi possit. Hanc enim translationem totius Poten-tis , quam in penultimis meis me non allegasse, adeoque in ulti-mis ratiocinationem mutasse dicis, semper innuere volui > & sicverba, non autem ratiocinationem mutavi. Utique tecum puto ,particulam illam repercuti , si statuas post venientes nonnisi exintervallo sequi, & illam quae nunc impingit, simul ac impingitlibere & sine usto impedimento resilire posse. Verum considera ,ii placet , annon fractus & sinuositates pororum corporis gravis

possint