»
LEIÜNITII ET BER^NOULLII, Epist. XXVII. 161
possint esse in causa cur particula materia* gravificat polt impulsum, 7^96non ita facile corpus penetrare & ab eo separari queat, quin potius Jun.aliquantisper in poro quasi intrusa & infixa manere cogatur, adeo-que tota ejus vis a Corpore absorbeatur ? Quid si testudinis exem-plum iterum proseram ; recipit sane totam vim globi a sclopeto ip-si injecti, li nempe post ictum in carne ipsius haereat, nec aliorsumevadat ; atque hac ratione non video, quale discrimen intersit, si-ve testudo moveatur, sive quiescat; utrovis enim casu exhaurit to-tam vim globi, nisi dicatur aliquam ejus partem impertiri materiaeambienti, quam autem hic excludo, supponendo motum illum invacuo fieri. Praeterea, ut ad rem nostram redeamus, materia gra-vifica cum sit subtilissima, & omnia sint plena, procul-dubio unumquid continuum constituit, in tantum ut ejus particulae, non exintervallo, sed immediate sequi debeant. Demus vero & hoc ,materiam gravificam non esse continuum quid; saltem ejus particu-lae erunt aequaliter disseminatae, adeoque si non agat per continuampressionem, ei it tamen numerus ictuum , non tempori, sed spatioproportionalis. Et hoc est quod hactenus impedivit , quominushuic opijy.oni assensum dederis; quia credis, cum G ali l^eo, om-nino necelfe esse, ut numerus ictuum sit tempori proportionalis ; sihoc esset, & ipse Paterer meam opinionem non posse subsistere ,quia tunc Corporis cadentis celeritates non crescerent uniformiter se-cundum tempora: sed jam-jam videbis, quam pulchre hxc uni-formitas , ex ipsa mea hypothesi, qux Galilei omnino est con-traria , sequatur. Qua in re idem fere mihi contingit quod olimFermatio contra Cartesium de refractionibus disputanti, quiper rationem , ut-ut Cdrtcfian* directe oppositam , ad easdem ta-men a Cartesio stabilitas refractionum leges pervenerat. Osten-do itaque ; 1*. Quomodo concipi possit, particulam materix gra-vificae totam suam vim transferre in grave. 2 °. Quod numerus ic-tuum sit in ratione spatiorum , id est, quod grave ascendens , veldescendens, recipiat ictus, eodem tempusculo , proportione cele-ritatis -; sunt enim spatiola percursa eodem tempusculo ut celeri-tates. ^
Unlfcrmiutem ssiu 'squalitatem accretionis celeritatum secundum
Tom. I. X tempora