*70 COMMERCIUM EPISTOLICUM,
1696 me continuata, controversiam terminatum iri; neque enim alter ab
Jun. altero se non intelligi amplius quaeritur.
Spero & de ictus quantitate me Tibi alias satisfacturum. DePar di es 10 optime judicas: Ejus de motuum regulis Dissertationon magni momenti est: bene quidem vidit difficultatem de incur-su obliquo , sed non resolvit. Mea demonstratio a priori , pronostra virium aestimatione, nititur utique aliqua suppositione. Nem-pe : Aclionem qua facit aliquid uniformiter , tempore fimpl», esseduplam aflionis facientis idem uniformiter , tempore duplo. Hancsuppositionem concedere debent Catelanus, & alii, cum qui-bus disputaveram, qui falso sibi persuaserant, negligi a me tempo-ris aestimationem, quae a nemine melius adhibetur , quam a me.Nondum quidem inveni modum a priori hanc propositionem de-monstrandi perviam congruentiae; imo, ne hanc quidem, quodaclio idem faciens , breviori tempore , fit major ; a quo esset inci-piendum. Verum hoc admisso , utique eo ipso quod nulla ampliuSdatur resolutio, seu quod nihil medium interponi potest inter A &B , ut B interpositum suerat inter A & C; aliud dici nequit, quamactiones esse ut celeritates, A erat facere duplum , tempore fimplo ;B facere duplum , tempore duplo , & C facere fmplum , temporefimplo : Itaque actio A est major quam actio B, & quidem ita ut cres-cat actio, manente effectu & tempore decrescente. Itaque ex eoipso , quod nullum est principium aliquid ultra determinandi, se-quitur actiones esse reciproce ut tempora. Nimirum ubicunquenulla reperiri potest ratio proportionis composita , neeefe eß simpli-cem locum habere. Operas tamen pretium est, ut Objectio tua ,quam alicui occurrere posse optime notas, resolvatur; quo facto ,major [ credo ] lux accendetur, apparebitque discrimen inter poten-tiam & actionem. Objectio ita habet : A, tempore simplo, idemfacit quod B , tempore duplo ; Ergo A est duplo velocius quamB. Ergo potentia ipsius A est quadrupla potentiae ipsius B. Res-pondeo concedendo totum argumentum, potentiam esse quadru-plam, & tamen aio actionem tantum hic esse duplam. Quod Pa-radoxum ita ostendo: nempe potentia ipsius A quadrupla est [ hocipsum enim demonstravimus ex hoc ipso nostro, ] sed actio est
tantum