Band 
Tomus primus.
Seite
171
JPEG-Download
 

LSlBNlTIl IT BZUNOVLLII, Epist. xxvm 171

tantum dupla ; quia Actio est in ratione composita potentiae, quae X696exercetur, & temporis in quo exercetur; itaque potentia ipsius A Jun.quadrupla, simplo tempore exercita, dat actionem duplam ejus ,quam dat potentia ipsius B simpla, exercita tempore duplo; & qua-druplam ejus quam dat potentia ipsius C simpla, exercita temporesimplo. Scilicet, in A potentia 4, tempus 1 , dat actionem 4.

In B potentia 1 , tempus 2, dat actionem 2, denique in C poten-tia 1 , tempus 1, dat actionem 1. Vides quam hxc pulchre qua-drent , & quam parum distinctae notiones de potentia , actione &similibus vulgo habeantur. Complures jam anni sunt, quod haecexplicui in Dissertatione conscripta in Itinere Italico, & Florenti*apud amicum relicta, qui editionem in se receperat; sed ego pos-tea in mora fui, dum plura subnata sunt, quae me adjuncturumscripsi, necdum tamen praestiti , non quod res desint , sed otiumordinandi. Cxterum, ut actionem nunc , composita ratione suo-rum principiorum , potentiae & temporis, aestimo ; ita eam pauloante aestimaveram composita ratione eorum , quae praestat; effectusscilicet extensivi seu materialis, nempe longitudinis [ quam xa-r’effectum vocare soleo ] & effectus intensivi seu formalis. De-sideratum enim est, ut praestetur multum & cito. Ambae autem aes-timationes consentiunt inter se, ut vides.

Pro Hugenianu notationibus marginalibus ago gratias singulares,rogoque ut caeteras quoque omnes communices. Indicant nescioquid morositatis , .ne. dicam. malignitatis.,, sed .quibus eo facilius ig-noscendum , quod publice & per litteras aequiora dixit, praesertimde Analysi nostra. Nam in Actu Eruditorum 1693 , p. 476 [ubisolutionem suam Problematis cujusdam , Tui puto, occasione Cons-tructionis tractoriae excogitati exhibet ] diserte commendat calculidifferentialis s quo tunc feliciter usus erat ] inventionem , absquequo [[ inquit ] vix eß ut ad has subtilitates admitteremur. Et inluis ad me litteris, biennio abhinc circiter scriptis, Calculum vo-cat admirabilem [[ vbtre merveilleux calcul Verba ipsa Tibi trans-cribam , ubi litterae incident in manus: nunc enim se statim nonofferunt, & quaerere non vacat.

Y 2

Postremo