Band 
Tomus primus.
Seite
183
JPEG-Download
 

LEIBNITH ET* B ö £ 7 /, Epist. XXX. i $5Getemm, ubi solutionis comprobationem edere vel communi- j 695care placebit, suaserim viam illam directam, quam vocas, seu pos- Jul.teriorem, non edi; * cum prior sufficiat ad demonstrationem, &posterior , praeter necessitatem , aliis ante tempus viam aperiat.

Praestat enim , ut puto, nonnihil adhuc suspensos alios teneri, utvel ipsi inveniant aliquid fortasse a nostris diversum , quod augebitscientiam ; vel agnoscant, non esse haec tam facilia, ut quidemputant , eo que diligentius has methodos aliquando meditentur. Me-thodus mea nonnihil a Tua diversa est, sed tamen eodem duxit ,quam ut TCITT.U tst, & ut Tuo candori pari ingenuitate respon-deam , sic paucis habeto.

Concipiens scilicet pro curva Polygonum infinitangulum ; videoid fore omnium possibilium facillimi descensus, si sumtis in eo(Fig. 43.) tribus punctis vel angulis quibuscunque A, B, C, sit TAB.VIs.punctum B tale , ut omnium punctorum in recta D E horizontali,hoc unum det viam ab A ad C facillimam. Res ergo redit ad so-lutionem Problematis facilis: Datis duobus punctis A , & C , &recta horizontali inter ea cadente DE, invenire in hac recta punc-tum B tale, ut via ABC sit facillima. Ubi prodeunt, quae innovissimis Litteris notavi, circa elementa abscissarum , ordinatarum,

& arcuum ; si scilicet infinite parvum inter puncta A, B, C, po-natur intervallum. Nec opus est ut aliquid ultra apud Te addam,

& transcribere calculum non vacat, nimis distracto.

Mitto ecce quae Dominus Frater tuus mensi Julio inseri curavit. .circa Problema Beaumamon extensum f, ut vocat, transmissa mihi

a Dno. AIenckenio, quia me tangunt.Vult

in quibusdam a me dissentire , quorum aliqua non satis intelligo ,tum quia figurae absunt in his quae misit Dnus. AIenckenius ,tum etiam quia nondum possum rem considerare & prioribus con-ferre. Ut ego rem capio de punctis aequidistanter assumtibilibusnon videtur esse difficultas. Quod deviationem Navis attinet , fa-teor,

* Prodiit tantum A°. 1718, in Act. Erud. Febr. pag. 86, & Mem. de 1 ’Acad.pag. l;6. Vide etiam Opp. Tom. 11 . N°. CUI. pag. 267.

t Jac. B. Problema beaunianum universalius conceptum &c. Atia Erud. 1696.

Jul. pag. 332. vel Jac. Buknoulli Opp, N p . 72. pag. 731.