184 COMMERCIUM EPISTOLIO U M t
1696 teor, 6 circumstantias practicas negligamus, & rem rudius conci-
.I u! - piamus , posse dici eamdem esse deviationem , quocunque vento;quanquain rem paulo accuratius adhuc examinare aliquando ve-lim , sed majore otio. Dominus Frater Tuus proposuerat aequa-tionem differentialem solvendam; eam redire ad aliam, quam nondifficulter solvimus, notavi; & id nunc fassus dat hujus ipsius solu-tionem praeter necessitatem , cum mihi & Tibi quoque non pos-sit esse ignota, & Domino Marchioni olim a me suerit perscrip-ta.
Mitto & quae Dominus Nieuwentiit petit Aciis inseri cir-ca Problema Beattmanum a Te solutum , quibus Tibi respondet.Mihi videtur non esse tanti quae dicit, cum Problema hoc sit jamsatis elaboratum, ut aliquid ultra addendum non videatur; & scrip-si Dno. Menckenio, hortandum potius Dnum. Nieuwen-tiit, ut aliquid novum attingat, in quo suas vires experiri pos-sit ; praesertim cum Methodum , nescio quam Barrevianam , velsuam jactet, cujus utile est ut meliora det specimina. Misi tamenTibi, ut cum judicio Tuo, li placet, remittas. Mea mens nonfuit ut Tu ad eum scriberes, sed potius ut ille ad Te.
Gratias ago pro reliquis excerptis Hugemams. Videtur inter-dum paulo rigidius judicare: Exempli gratia, cum de Weige-l i o , Viro docto & bene animato, contemtim adeo loquitur , Ma-theseos imperitum dicere iniquum est-, etsi non fatis peritus sit Ar-tis analyticae profundioris. Cum reliquos Tomos obtinebis, itidemexcerpta rogabo.
Quod descensum gravium attinet , nondum agnoscere potui ,quomodo fieri queat, ut materix gravificx partes totam vim suamin grave transferant. Si homo malleo percutiat puppim, singulisaequalibus spatii intervallis, non tamen tota vis mallei potest in na-vem transferri. Et difficulter elici potest, ut quovis spatii inter-vallo fiat ictus per quem aequalis vis navi accedat. Posita tamentali hypothcsi omnia pulchre procedunt. Hoc dico, ut Tibi oc-casionem dem perficiendi cogitata, praesertim cum mihi applicatioad gravitatem difficilis videatur. Facile efficitur amissio virium aequa-bilis secundum spatium, acquisitio non item.
Quod