LEIBNITII ET BE^NOULLII, Epist. XXXI. ig9
simul responsionem quasi suo nomine adjicere possit. Miror qui ,55^fieri possit, ut Dnus. Nieuwentiit in re adeo levicula haerere August,possit ; concedit bonitatem Constructionis mea:, quam tamen in suisConsiderationibus pag. 41, rite examinatam ad absurdum deducerediserte dicit. Sed omnis ipsius objectio in hoc consistit, quod pu-tet adhibendum esse r dz = -f- z dy , non autem rdz =— zdy;interim dormitans iste Homerus confundendo d z affirmati-vum cum dz negativo ; non consideravit quod existente ^ abuna parte affirmativo , & ab altera negativo, r dz -f- zdy ^fit idem quod rdz = — zdy. Cxterum magnam habet far-raginem solutionum Problematis BeaunUni, quarum operosus cal-culus & tot litterarum confusio non permiserunt, ut illas exami-narem. Quid tandem haec omnia contra me , qui volui probita-tem constructionis meae unice defendere ? Hoc autem feci & illefactum agnoscit : ergo nil amplius rei mihi est cum illo. Si quidscrupuli invenit in Calculo disserentiali, id jam Te illius Auctoremconcernit; Desero ego palaestram.
Potitus funi tandem reliquis Aciarum Tomis, sed marginalia Ha-ge man a exscribere nondutn vacavit, ea Tibi prima scribendi occa-sione transmittam.
Cum nihil dicas de modo meo distinguendi inter actionem ven-ti & illam materiae gravificae, puto ex silentio Te consentire, quodnumerus ictuum sit spatio proportionalis. Quod de homine pup-pim malleo percudente dixeram , mihi negare non debes, eratenim tantum hypothesis. Revera tamen necesse est, ut malleus to-tam suam vim in navem transferat, si dum percutit, incomparabilitercelerius moveatur quam ipsa navis, id quod facile possum demons-trare ; nam post ictum malleus eam saltem retinet celeritatem quamnavis jam habet; id est infinitelimam partem celeritatis quam malleusin navem impingit; ergo retinebit etiam tantum infinitelimam par-tem suae vis quam ante ictum habebat ; & proinde tota mallei vis,demta infinitesima parte, id est, nihilo, translata est in navem ;abstraho enim hic a materia ambiente, in qua aliqua pars vis ab-sorberi potest; & suppono navem esse solidissimam, & omnis tre-moris expertem ; Hinc, ni fallor, fatis percipitur, quod etiam
A a 3 parti-