Band 
Tomus primus.
Seite
192
JPEG-Download
 

192 COMMERCIUM EPISTOLICUM ,

1696 Legibus Naturae. Conditorem Mundi non potuisse aliam obliquita-August. tem Eclypticae Terrae efficere, quam quae ita iit, ut Secans comple-menti iit exactissimi media proportionalis inter radium & periphe-riam. Verum talia demonstrari posse geometrice ab humano inge-nio non puto. Restat itaque, ut dicamus Dominum H o l l an-der u m a posteriori rem aggressum esse, & tentando plures Re-gulas tandem in aliquam incidisse, quae cum observationibus quam-proxitne consentit. Sed si hoc est, quis genius illum duxit adsumendum medium proportionale inter radium & peripheriam ,ad habendam secantem complementi obliquitatis quaesitae? Cur nonpotius in alias incidit Regulas , quae forte magis obviae fuissent ?Et ita in aliis.

Dominus 'Marchio Hospitalius mihi scripsit , se a Te in-tellexisse , me in Tuas partes transiisse circa aestimationem virium:an verum sit ? se enim non posse credere, quod communem sen-tentiam deseruerim. Rescripsi, imo maxime verum esse, & obtuliipsi , si velit , excerpta quaedam ex mutuis nostris litteris, ut ple-ne videat rationes quae me eo adigerunt: me non dubitare , quinsi illas ferio sit perpensurus, mecum fiat transfuga, & erroneam par-tem relinquat. Hisce, Vale & Fave ,

Ampl. Tuae

Grmnga 15. August. 1696.

Ded. J. Berkoulli.

Em-