Band 
Tomus primus.
Seite
194
JPEG-Download
 

194 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

1696 bitur; nolim enim consilii mei rationem habeas, ultra quam TibiAugust, commodum erit. Meritistimis laudibus Tuis ego nunquam interce-dam , sed praeco sernper ero maximus. Methodum illam posterio-rem distulissem adhuc nonnihil, si Tuo essem loco; vel ideo ,quia latius patet, ne scilicet statim fontes illis indicentur, qui posttea supprimunt indicatos, aut in rivos suos avertunt. Ego measolutione paucis verbis defungar; tantum enim dicam, insigni ve-ritatis indicio nos eamdem reperisse lineam , etsi ego constructio-nem ejus aliquam reperisse contentus, primariam a qua denomina-tur non animadverterim, quae laus in solidum Tua est ; quanquamsi vidissem ego Problematis Tui propositionem > qualis Junio fuitinserta , fuissem haud dubie ulterius progressurus, & fortasse etiamreceptum nomen deprehensurus. Habebam eamdem, quam Tu po-nis , aequationem disserentialem, quam revocare poteram ad eamquam in ABis assignaveram olim Cycloldi ; sed talia nunc animominus obversantur. Commune quidem hoc videbam Optico &nostro Problemati, quod utrobique quaeritur via facillima, sed cumin Optico motus uniformis per se a medio variationem acciperet ,hic acceleratus esset; ego, alioqui nihil aliud quam utcunque de-fungi cupiens , non ultra contuli. Caeterum , calculum faciens ,ordine nactus sum eas proprietates, quas Tibi transcripsi; & putemsimilem viam & in aliis circa maxima profore.

Non memini amplius, quid Tibi scripserim olim * de Methodomea , pro invenienda perpendiculari ad curvas ordinatim positionedatas ; quam pro transcendentibus valere negas; rogoque ut indi-ces , in quo consistat. Saltem accommodari poterit ad transcen-dentes curvas aequatione exponentialiter percurrente datas. Et sa-ne has earum expressiones sernper pro perlectisiimis habui. Expres-siones percurrentes apud me sunt ut genus; e seponent tales vero suntperfectissimae earum specie«.

Ad synchronam Tuam, & ad omnibus Logarithmicis perpendi-cularem non est quod me voces: perpulchras esse non nego, &Te dignas speculationes, sed cogor eas a Te potius-quam a me spe-rare...

* E^ist. VI