LEIBN I T 1 I ET B E^NOULLII, Epist. XXXII. 195
rare. Scis me, nonnisi vi quadam pellaci , Problematis Tui prioris 1696coactum, ad ejus Solutionem tentandam accessisse; sed saepe hoc August,facere non possum : quod agnosceres, credo, si coram videres ,quae mihi sunt agenda toto Casio diversa ab istis. Et nunc etiamplura accedere, ex quo Serenissimus Elector me inter Consiliariosstatus, quos vocant Conseillers prives, recipi jussit; quia saepe adme deferuntur quas pertinent ad jura domus, aliaque publica ne-gotia.
DeNiEUWENTiTio ex vero opinor judicas, melius factu-rum , si agnoscat candide in quo peccavit, quam si palliando erro-rem utriusque laudis jacturam faciat, recti judicii & animi boni.Sperabam de eo meliora ; eo enim sum ingenio, ut de omnibus,qua licet, optima sentiam.
Quoniam spem excurrendi ad nos facis, spero nos aliquandocoram facilius defuncturos toto illo negotio de explicanda graviumacceleratione; id enim per litteras praestare laboriosius esse video ,dum saepe ad priora recurrere necesse est; & subinde alter ab alte-rius sensu aberrat, ut solet fieri in talibus , ubi nondum fatis sta-bilitas habemus formulas loquendi. Summae mihi voluptati eritTuus ad nos accessus; nec magnum adeo locorum intervallum est.
Illud peto, ut antea consilii Tui certiorem me facias; ne tunc for-te domo absim; fepe enim cogor excurrere , in vicinas praesertimaulas, Cellenfem & Guelferb)tanam ; cum subinde agenda sunt mi-hi , quae ad totam Domum Brunswicenfem pertinent. Quod si prae-monitus sim, nihil conspectu Tuo antiquius habebo.
Quaedam in V a l l i s i o a Te notata non animadverteram , cumomnia attente latis legere non vacarit. Verum est me DominoNewtono , ante viginti annos, meae Methodi differentialis fun-damenta communicasse, antequam ille mihi quicquam de suis hucspectantibus. An nonnihil inde profecerit haud fatis scio : nequeideo dicere ausim : Interea praeclara illum jam tum habuisse facilecrediderim , procedente tempore , ut fieri solet , magis expolita.
Grata sunt quae de Domino Fullekio indicas; unde judica-re licet, Virum esse non tantum doctum, sed & bonum
B b -
Tracta-