Band 
Tomus primus.
Seite
197
JPEG-Download
 

LEIBNITI I ET B E B^N 0 U L L 11 , Epist. XXXII. 197

Axiomati identico : Minus enim definio , quod alterius [majoris Jparti aequale est. Axioma autem identicum quod adhibeo est ,Unumquodque aquale elfe fibi ipsi , seu a = a. Hoc enim tanquamindemonstrabile sumo. Sic ergo argumentor in syllogismo primas fi-gurae.

Quidquid est aequale parti totius , id toto minus est ,per Definitionem Minoris.

Pars totius est aequalis parti totius,

nempe fibi ipfi , per Axioma identicum,

Ergo pars totius toto minor est. Quod erat demonstrandum.

Ita vides, quomodo omnium demonstrationum a priori duo sintprincipia ultima, definitiones, & Propositiones indenticae ; quodetiam alibi a me notatum est. Atque haec paulo latius deducereoperae pretium putavi, ut pro aequitate Tua facilius me absolvas inposterum, si qua forte dicam obiter, quae primo aspectu insubidio-ra videbuntur, aut speciem subterfugii habebunt, cum nihil sintminus.

Dnum. Hol land erum, [ vel ut Dominus Frater tuus sus-picatur Dnum. S' p l e 1 s s 1 u m ] a posteriori ut vocant, illum mira-bilem obliquitatis Eclypticae Terra? cum tetragonismo contentumanimadvertilse nullus dubito. Si idem esset in caeteris Planetis ,major spes foret rationis aliquando deprehendendae. Interim pul-cherrima illa, &, ut sic dicam , fortunata animadversio est. Namquantacunque sagacitas, nisi a fortuna adjuta, hoc non dedisset.Puto numeros varios tractantem casu aliquando consensum inter haectam remota notasse.

Problematis circa aequationem differentialem , a Domino Fratretuo propositi Solutionem statim dedi , & Te quoque posse non du-bito, si, quod inutile est, actum agere velis.

Perplacet, quod Dno. Marchioni Hospitalio respondisti ,Te, castris receptae in Dynamicis sententiae desertis, ad meam tran-siisse. Ea enim res ipsius curiositatem haud dubie excitabit; prae-sertim cum cly.ptQetctv Tuam in aliis jam sit expertus: in Tua etiampotestate est communicare ipsi , ex nostris amoebeis , quae voles....

Si vis ut Italis Galhfi\uz aliquod spatium relinquatur examinandi

B b 3 Pro-

1696

August