LEI EN I TU ET EE^NO ULLIT, Epist. XLII. 239
DB daret descensum brevissimum; hic vero indagatur modus essi- 1697ciendi ut chorda curvae AD, nempe recta AD cum dicta curvae Januar,productione DB sumta descensum brevissimum praebeat, quod estdiversissimum.
Quanquam, etsi omnia se se bene haberent, & ad desideratamcurvam pertinerent, tamen Problema non esset solutum; tantum-modo enim reperta esset aliqua curvae quaesitae proprietas secundumsuas tangentes ; quod quidem non esset contemnendum, saltem e-nim Problema physicum reductum esset ad Problema purae Geome-tria; ; sed non ideo esset solutum , nisi hoc geometrico Problematesoluto. Constat autem quam difficile sit invenire curvas ex datistangentium proprietatibus , quod Methodum tangentium inversamvocare solitus sum ; & licet possit inveniri valor differentialium ,seu ratio dy ad dx in ordinariis; non tamen inde semper calculumsummatorium instituere , seu terminorum intcgralium relationes in-venire in potestate est. Et quanquam concedi possit haec Proble-mata aliquo modo pro solutis habenda' esse, quando redacta sunt adquadraturas, cum scilicet demonstratum est, esse transcendentale ,constat tamen rationem haec praestandi nondum extare. Itaque hancsolutionem a Domino Salvatore tentatam, a vera multis mo-dis abesse fatendum est. Agnosco tamen non contemnenda , necvulgaria eum specimina etiam hic dedisse ingenii & acuminis; acnon procul abesse a regno coelorum Mathematicorum , si ita denostris rebus jocari fas est. Non memini me quicquam vidisse ab .eo editum : obversatur tamen animo nescio quid, ut videar mihi ca-racterem manus ejus agnoscere.
Cum Parifiis essem , videbam subinde juvenem Eugdumnfem pe-ringeniosum , & singulari acumine in interiora etiam Analyseos &Geometris penetrantem; sed ille ni fallor discesserat, dum adhucessem Parifiis. Vix tamen mihi tunc occurrerant iu Gallia, quiaptiores quam ille viderentur ad hxc studia excolenda. Nominisnon memini ■, ac proinde dicere non possum , an sit hic ipse Do-minus Sauveur; rrosse velim, an sit in Academia ScientiarumRegia, aliudve munus gerat ? sed quicunque sit, certe insigne ali-quid praestare posse videtur. Alemini legere olim in Diario Eru-ditorum