*»1
LEIBNITTI ET BEE^K 0 ULLI I, Epist. XLltl. 24s
quod pro responsione inserviet ad ea quae Dominus Nieuwen- 1 6yTTitius circa hanc materiam de novo opposuit. Spero illum tan- Ecbr.dem acquieturum censurae satis severae, nisi severiorem amaverit. Eoipso schediasmate respondi etiam Domino TscHiR.NHAUSio,sedlonge modestius, ita ut hoc forsan ipsum sit fortius excitaturum adedenda quae premit.
Male sibi consulit Dominus Groningius, si Operis New.toniani editionem recudendam in se suscipit : quid enim expectan-dum ab homine qui talia non intelligit, imo quem vix communisGeometriae limina transgressum credo ? fecum suspicor Hugcnianaibi adjicere voluisse ; forsan quia videbat, cum hic esset, me non-nullo desiderio teneri illa obtinendi, atque sic thesaurum sibi essenon mediocrem , quem Orbi Litterato impertiendo, miror quan-tum de Publico mereri putabit. Hinc non operae pretium duco ,ut novas apud illum instantias facias , nisi ultro communicaverit.
Remitto hic schediasina ’Tschirnhausianum , maxima cum gratiarum 1actione; plura hac vice scribere nequeo, Vale.
Amplitudinis Tuae
Obseqqentissimus
J. Bernoulii..
Hh 3 EP 1 S--
\