Band 
Tomus primus.
Seite
246
JPEG-Download
 

246 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

1697

Febr.

EPISTOLA XLIV.LEIBNITII AD BERNOULLIUM.

Responsio ad praecedentem.

De NlEUwENTlITlO. De Probi, celerrimi descensus. De CurvAsegmentorum , i. e. illa, qua reBas per datum punBum a&as ita secat ,ut segmentorum data potestates datam summam efficiant.

Vir Nobilissime & Experientissime, Fautor Honoratissime.

C Redo ipsum Dnum. Salvatorem, intellectis judiciis, as-sensurum longe se se adhuc a proposito Problemate abfuisse.Itaque non est quod ejus tentatae solutioni amplius immoremur. Ve-rissimum est ne illi quidem curvae exhibendae sufficere, quam quae-sisse videri possit, & quae vereor ut sit possibilis, aut intelligibilis.

Domini Nieuwentiit Considerationes secundas accepi tan-dem , missu ipsius, ut videtur, Auctoris , etsi ipse non apparue-rit. Nam Bibliopola Batavus , cum alios libros Hanoveram mit-teret, hunc extra ordinem adjecit, suggerente opinor Auctore, velejus amico. Dici non potest, quam jucunda mihi fuerit harumconsiderationum inspectio, & quam effusos risus expresserit; usqueadeo nugas agit Vir bonus. Exempli causa, vult numerum infini-tum unum alio non esse majorem : Esto numerus infinitus m. Jamipse agnoscit in calculo dari 2 m ; unde sequitur utique 2 m esse ma-jorem quam m, cum 2 m sit duplus ipsius m. Hic noster respon-det, negando 2 m esse duplum ipsius m. Et ut absurditatem cumu-let absurditate , rationem reddit suae negationis , nempe 2 m nonfieri multiplicando numerum m per numerum 2, sed multiplicandonumerum 2 per numerum m. Speffatum admisst risum teneatisamici. Qui talia concoquere potest , ab eo quis demonstrationesseveras exigi ferat ? Quis tulerit Gracchos de seditione quer entes ?Itaque constitui pro responsione, hxq & similia quaedam, verbote-ne