282 COMMERCIUM EPISTOLICUM,
1697 (4* + r 5 ): : Interim revera hac substitutione radices in ra-
Jun, tionales abeunt, nec tamen destruitur id , in quo distinguuntur ;proveniunt enim diversae, una y = r 4 : a i , altera y = a* : r r.Quid ergo hic censendum. Unamne an duas diversas producuntcurvas? Sed supposito hanc curvam non aptam este, sed vitandam;quid judicas de altera illa percurrente per Logarithmos inventa ?
Quod attinet observationem Fratris de vitro plano-plano, eamjam olim Eruditis Farsis proposueram; qui autem omnes illud ip-sum responderunt, quod Tu jam suspicaris, & quod ego ab initioFratri dixeram; scilicet vitra non perfecte plana elfe sed aliquan-tulum convexa & quidem cylindrice potius-quam spharrice, quia dex-tra cum sinistris, non vero supera cum inferis mutantur. Caete-rum, quantum memini, observationem hanc in unico tantum vi-tro fecit, quod alicui fenestrae hypocausti domus suae erat inser-tum , cujus facies magnam aream respicit, ita ut non - nisi objectamultum distantia situm suum permutaverint , propioribus verumretinentibus; praeterea oculus spectatoris ad minimum fex septem-ve pastibus distare debeat in vitro valde obliquo; in minori distan-tia permutatio objectorum nulla fiebat. An vero in majori res suc-cessisset , dicere non postumus, quia ob angustiam conclavis majordistantia non dabatur.
De Machina tua arithmetica jam aliquoties rogare volui , quodviderem illius mentionem fieri in Medicina mentis Tschirnhau-sii; vellem illam videre libenter, vel saltem descriptionem ejusaccuratam. Potestne etiam usui quotidiano inservire ? nam cumillam adeo sumtuosam, & tot rotarum apparatu fabricatam dicas;vereor ne curiosa magis sit quam utilis. Quaestor noster Spa n-hjemius nuper mihi monstrabat hujusmodi machinam arithmeti-cam simpliciorem plurimis cylindrulis instructam, quorum superfi-ciebus varii numeri erant adscripti; isti cylindruli super axiculis cir-cumaguntur pro ratione multiplicationis vel divisionis.- plenum ta-men usum probe mihi non poterat explicare, saltem dicebat inven-torem ejus esse Gatium Farifinum.
Gratias ago pro Communicatione fragmenti Actorum : potuisseshoc laboro supersedere 4 nam biduo ante Tuas heri acceptas, id est
ante