Band 
Tomus primus.
Seite
293
JPEG-Download
 

LEIBKITII ET B E B.N 0 U LL 11 , Epist. LV. 2§z

utrumque miscuit, omne tulit punctum : & hoc nomine Tuam 1697Machinam licet mihi nondum visam, ex Tua tamen relatione ma- Junximi-facio : pergratum utique esset, eam aliquando coram vi-dere.

Quod arbitratum me inter & Fratrem acceptaveris, mirifice gau-deo ; scripsi nuper Bellvallio Epistolam satis longam , quamforsan imprimet , * ubi judicium meum aperui de solutionibus Pro-blematis mei quas novissime in Actis prodierunt , simul que men-tionem injeci de reciproca propositione Problematum Fraternorum,

& de plenaria mea solutione eorum, apud Te [ nostrum Judi-cem J jam-jam deposita. Non video cur e re sit Tibi alium arbi-trum adjungi a Fratre nominandum , vel qua fronte Te solumrecusare audeat, cum nemo sit qui ignoret Te nullo partium stu-dio teneri; praesertim in illis rebus, per quas solas nos ambo Tibinoti fumus: ut adeo hac in parte non sit, cur uni magis faveasquam alteri. Si verba Tua in Tuis praecedentibus , forsan ob con-fusam nimis scriptionem in transversum accepi , legendo determi-natum numerum curvarum , pro determinato numero mensura ra-tionis parameiri ad conflantem , non minus sinistre interpretaris sen-sum verborum meorum, quasi ego non praeviderim Synchronam,a me semel adhibitam in Cycloidibus, pro determinando celerrimoappulsu ad lineam rectam utcunque positione datam, generaliterposse applicari ad rem in aliis quoque praeter Cycloidem curvispraestandam; cum tamen in litteris meis disertis verbis dixerim remperpetuo eo recidere , ut prius determinetur Synchrona curvarum da-ta speciei . Scio etiam maxime , quod etiamsi recta positione datanon sit perpendicularis , in aliis, praeter Cycloides, curvis; tamensemper sit tangens Synchronae: & qui hoc ignorare potuissem, cumSynchron» natura hoc statim fecum ferat, & impossibile sit ut il-lam contemplari potuissem , quin hoc ipso id viderim ; ut verbadicam, non potui non videre. Sed hic id ipsum quaero, quod Tupro concesso tanquam postulatum assumis, ac si nihil difficultatis

O o 3 messet;

* Imo extat , Histoire des Onvrases des Scavaus. Juin 1697. P. 4?2. Vid. Opp-Tom. I. N\ XXXVIII. pag. 194. '