Band 
Tomus primus.
Seite
312
JPEG-Download
 

312 COMMERCIUM EPISTOLICUM,

I( j97 illas lineas ordinatim positione datas; quin-imo est purum putumJul. accidens, ü id contingat. Verum quidem est omne medium exhi-bere infinitos radios, seu curvas ordinatim positione datas; sed vi-cissim una linea jam sufficit ad determinandam resistentiam mediiquaditi, ut omnes reliquae positione datae sint superfluse; & sic sae-piflime eveniet, ut quaelibet ex curvis ordinatim positione datis pe-culiare medium requirat; atque adeo methodus evadat impossibilis;unde vides Problema hoc , Qaarcre mediam refifientu variantis ,quod exhibeat ordinatim positione datas , elfe ex eorum numero ,quae dicuntur plus quam determinata; id est, quae habent condi-tiones superfluas; quae nunquam [ nisi per accidens ] simul imple-ri poliunt. E re tamen est notare casum , quando haec methodususui elfe potest: tunc nempe, ut plurimum, [non au sim dicereseniper ] quando curvae ordinatim positione datae sunt similes, &ex puncto dato similiter positae; Interim, hoc casu, non opus ha-beo recurrere ad Methodum indirectam ; est enim mihi alia natu-ralior , ex fundamento supra memoratae reductionis quadraturarum& rectificationum desumta; mediante qua, directe determino cur-vam ordinatim datis normaliter occurrentem, quando scilicet or-dinatim datae sint transcendentes; quod olim * Tibi, si memi-nisse velis, tanquam difficile quid proponebam; nam si algebraictesunt, res adeo facilis est, ut proponi non mereatur.

Concedo non dari corpuscula perfecte dura; sed non sequitur nondari atomos : per atomum intelligo corpusculum, mente quidemdivisibile, sed quod actu divisum non est, neque divisum fuit:11011 quod actu dividi non potest; tales enim atomi, ut vere sen-tis , non darentur, quia requirerent perfectam duritiem; sed permeam definitionem sufficit, ut dentur talia corpuscula, quorumparticulae, a Mundo condito in hunc usque diem, nunquam fueruntseparatae; quod forsan motum conspirantem habeant satis validum,ad resistendum. Non tueor vacuum, neque atomos a Gassen dopropugnatas; interim meas meo modo conceptas mihi largiri debes,nihil derogant Tuae hypothesi, sed de his alias.

libellus

* Epist. XXIX.