Band 
Tomus primus.
Seite
323
JPEG-Download
 

LE 1 BN 1 TII ET BEH.NOULLII, Epis't. LXL 323

EPISTOLA LXL

BERNOULLII AD LEIBN 1TIUM.Responsio ad Epistolam DVIII.

De Synchronis. De Curva citissimi appulsus. De Traje&oriis Orthogonalibnsex principio dioptrico determinandis. De Ifoperimetris. De Atomis. DeHa rtzoekero & La Montrjeo. Methodus dijferentiandide Cuna in Curvam promovetur. De Trajecloriis.

Vir Amplissime atque Celeberrime ! Fautor Honoratissime !

G Ratum est quod tandem agnoscis non tam facile esse Synchro- 1697nae quadratorie determinatae tangentem ducere. Dolebam August,sane, cum viderem a Te verbis meis parvam adeo fidem haberi,ut nolueris tantisper cedere in iis , quae tumultuarie tantum consi-derasti , ego vero improbo meditandi labore penitus enucleavi &plus fatis examinavi.

Methodum puncta Synchronae una quadratura continua invenien-di , cujus adumbrationem in fine litterarum adjecisti, velim ut ac-curatius perficias; videtur pulchri quid habere : nondum recte vi-deo, quo tendat, aut quid laciat ad determinationem tangentis Syn-chronae; neque fatis capio mentem Tuam, quod scilicet intelligasper vim gravitatis fortiorem faciam , & per haec verba ; fic omniain curva A C hac nova gravitate fient prtportionalis er ad ea , quaincurva AC priore gravitate ; mihi quidem videtur, prout egorem concipio, jam per se , gravitate non mutata , omnia esse pro-portionalia in utraque curva , siquidem similes supponantur. Fe-ce jam solutionem & meam constructionem pro brevissimo appul-su , quia illam gratam fore dicis. Videbis ipse optime an aliquidcum idea Tua cognati habeat; peragitur quidem line Synchronae

S s 2 consi-