Band 
Tomus primus.
Seite
354
JPEG-Download
 

Mart.

Zs4 , C 0 M M E ^ C I U M EPISTOLICUM ,

EPISTOLA LXIX.BERNOULLII AD LEIBNITIUM.Responsio ad Praecedentem.

De controverßa Fraterna. De Tschirnh AUS IO, HospitalioN Varignonio.

Vir Amplissime atque Celeberrime! Fautor Honoratissime!

A Ccepi Tuas postremas recte , cum Fratris mei admonitioneDiario Gallico inserta, * quae jam antea bis mihi fuerat mif.sa, a Domino Varignonio primum , & deinde a DominoXiarchione Hospitalio; gratias tamen ago procura Tua. Vi-»deo maxime Iratrem nolle se se arbitrio subjicere; sed aliam reidefiniendae rationem, imo in longum producendae rationem, quae-rere & subterfugia; quod forsan causae suae timeat, sed non est’cur diutius tergi versetur: respondi f enim me non accepturum,quidquid inposterum replicaturus sit, nisi ipse prius oblatum a meJudicem acceperit, aliumve mihi nominaverit: me namque idemde ipsius solutione posse dicere quod ipse de mea; utri tunc publi-cum plus fidei haberi debeat: ipsine, an mihi ? Hanc ergo litemdirimendam esse a tertio. Me sustinere etiamnum Problema in eaextensione sumtum, in qua Frater proposuit, a me in Diario le-gitime luisse solutum: Me tamen non negare, ex festinatione irre-psisse leviusculum aliquem errorem, qui autem ortum suum ha-beat , non ex salsitate methodi, sed unice ex applicatione non riteinstituta; praeterquam quod ille lapsus non tangat Problema, pro-ut illud autem a Fratre specialiter propositum sit, [ hoc enim ut

jam

* 1699. 5. Journal du 17. Fevr. vel Opp. Tom. I. N° XLI pag. 214.

+ Journal da Savmu, 15. Journal du 21. Avril. vel Opp. Tom. 1 . N°. XLII.

png 2ij.